Ga naar margenoot+ Magnifico Domino Ioanni Groliero Thesavrario regio Lvtetiae,
S.
SCio quanti me facias, quo animo semel comprehenderis: quem quotidie in tuis colloquijs, & omnis antiquitatis delectationibus biennium ferè, licet alijs quoque studijs, ac negocijs occupatissimum esse me paternè volueris. Eius igitur voluntatis erga me prolixç, ac singularis nomine tibi omnia debeo: sed imprimis, si quae ex meis scriptis aliquando tam graui, tamq́ue illustri viro digna posset existere, memoriam. Quae quoniam ita dudum celebris, ita in omnium auribus, ac simul animo posita est, nulla vt ex commendatione illi quicquam addi queat, in tuo aere me futurum semper hisce aereis aliquot nummis testari volui. Per hoc verò biennium scias me multis modis bibliothecam auxisse ornasseq́ue meam, atque nummos, quos tantopere extollebas, maximè raris cumulasse, vt vel summis Cardinalibus admirabiles Romae fuerint, & per Italiam Principibus: doq́ue operam, ne meae conditionis, satis angustae, liberalis tamen, atque illius studiosae vetustatis, quisquam me superet. Vale, dominoq́ue Henrico Memmio, si graue non est, à me salutem.
Gandaui, iii. Non. Ianuarij. m.d.lxiiii.