De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd146.
Si speculo desit plumbum, quo reddere formas
Et splendore solet cuncta referre suo:
Quid vacuum inspexisse iuuat, labor omnis inanis,
Dum pentrant radij, nullaq́ue imago datur.
Haud secus est quoddam genus ad lucrosa paratum,
Quod petit, ac repetit, gratia nulla tamen.
Accipiunt quicquid donas, vestigia nusquam
Cernas, officium queis, meminisse velint.
Debet amicitia iuncti par esse voluntas,
Huius imago tua est, ni sit inanis amor.
Hoc quis te melius nouit, testatur amicis
Ferrari, qui me diligis vsque memor?
|
|