De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 99]
| |
141.
Assidet in viridi, tot picto & floribus horto
Virgo puellares inter habenda deas
Cumq́ue nihil desit, dubitat textura corollam,
Delectus fiorum quippe moratur opus.
Huc illuc spectat, mens est ignara decenter
Quae inserat, aut demat, misceat apta loco.
Quid sine iudicio prodest habuisse tot auri
Pondera, ni videas queis tribuisse licet?
Vera loquor, quot sunt inopes quos copia fecit,
Sumere dum metuunt, inq́ue inhonora locant?
|
|