De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd139.
Nvllivs sceleris qui conscius esse putatur,
Cur fugiat mortem? funere maior erit.
Namque bonus culpam si praestitit, omnia soluit,
Sunt reliqua exigui temporis, acta fluunt.
Labe igitur vacuus vates, quem saeua tyrannis
Supplicio addixit, corripuit socios:
Qui faciem vt sontes velabant: Quid pudet huius,
Cras ne quis videat forte timetis, ait?
Praetereunt hora crudelia iussa tyranni,
Morte breui longam cur vereare diem?
Tantus amor veri, tantum sibi conscia virtus
Fidit, & oblitum non sinit esse sui.
Socratis en quantum se mors diffudit in aeuum,
Solamenq́ue mali noxia nulla grauans.
|
|