De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 89]
| |
124.
Tanta fuit multis sacri reuerentia lecti,
Vt dicas nullo concubuisse toro.
Nam post somniforae surgentes munia noctis,
Mane recens pressos obuolüere locos,
Indicio ne essent vestigia corporis, atque
Connubio reliquis maior adesset honos.
Candaules pereat forma deceptus amatae
Coniugis, audet enim prostituisse Gygi.
Quantò nos, gerimus qui Christi nomina, castos
Atque verecundos conuenit esse magis?
|
|