De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd115.
Vt lupa non proprios, alienos sed quoque foetus
Vbere nutriuit, Roma, tibi vnde duces:
Sic rex Mathias Hunnorum maximus author
Dum superat cunctos, ingeniosa fouet.
Huius ad imperium concursus totius Orbis
Et fuit inuicto principe dignus honos.
Vndique cogebat veterum monimenta, superstes
Quo foret authorum fama, decensq́ue labor.
Contudit indomitos vel solo nomine Thracas,
| |
[pagina 82]
| |
Ga naar margenoot+ Et pauidos multo sanguine fudit humi.
Pannoniae infestae quis non metuebat habenas?
Tum Venetum supplex factus & ipse leo est.
Ghryphe nec inferior sacer & tunc coruus Apollo
Est habitus, presso guttere suauè canens,
O vtinam in regnum qui successere, triumphos
Conciperent animo, claraq́ue facta ducis:
Saeua sed internis cesset discordia rebus,
Et proceres concors sensus in arma vocet.
Quod nisi iam fiat te Maxmiliane tenente
Iura, salus nulla est pòst reditura die.
Qui memor illius Geticum moliris in hostem
Arma, nec impensis bibliotheca minor.
Quae propter laudes repetet bene grata vetustas,
Nec minor inceptis gloria semper erit.
|