De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd111.
Sponte' vomunt celsa dominis super aspera molles
Serica vermiculi, crescere cuncta putes.
Non alitur foliis, nec fotu, sed sine cura
Tam leue quod cernis pendulus vrget opus.
Has cuperem messes, haec gloria ruris adesset,
Mox ego ditarer, milia multa darem.
Haec fotunatis nimium sed contigit arbos,
Cùm grauat ignauos cura paterna bonis.
Vel sors quos tabulis haeredes grata supremis
Scribit, auetq́ue suo mortuus esse logo.
Mi satis est aliquid duro peperisse labore:
Praedia quae veniunt sorte, pericla vehunt.
|
|