De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 72]
| |
100.
Sunt tres praestantes diuersa veste Puellae,
Nituntur hae puellula vt crepidine.
Simplex historia est, lux, custos temporis, atque
Veri parens, quae gloriam tribuit bonis.
Gratia non ducit, propriis affectibus obstat:
Nil iudicans, alios reliquit iudices.
Ordine simpliciter geritur quod narrat ab ouo,
Hanc ponè Rhetorica est sequens loquacior.
Quae coram recitat foecundas iudice lites,
Vestita longo syrmate atque obambulat.
Et studet efficto lucrari schemate caussas,
Dum se venustis venditat coloribus.
Quòd manibus tantum planis, longa & petit hasta:
Premendo nil vrgens suauiter liget.
Aspera, non habitu sequitur Dialectica culto,
Sagaciter verum eruens puteo abditum.
Cominus adgreditur, victum & complexibus arctat,
Nunquam remittere iure de suo volens.
Nam puntig, laqueo & captat, ratione regitq́ue,
Trux vinculo illigat potenter anxio.
Assimilata fuit veriae quoque lumine Phoebi,
His sed parum iuuabere absque grammatis.
Illa etenim solidi sunt fundamenta laboris,
Grammaticae iners statuet nihil perenniter.
Historia vt canis alatus, Rhetorq́ue Chimaera,
Sphynx Logice, tenet has Virgo, columna teres.
|
|