De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 66]
| |
91.
Haec insignia nuncij Deorum
Sunt, quem Maria tulit, citum & volucrem.
Est caduceus anguiger, crumena,
Cancer & lyra, vespa, gallus, alae,
Hircus & canis, haec notent quid audi:
Promptus ingenio satis, memorq́ue est.
Prudentem eloquio, vagum, sagacem
Et furem, vigilem, ille fraudulentum
Dat rebus temerarium, ac seueris.
Hircus vim eloquij monet stupendam,
Serpentes, lyra, pacis atque alumnum.
Ne damnis cumulet canis loquelam:
Reddat, est trutina, vt suum cuique:
Est ferrum, insidias necemq́ue vitet:
Caussis eloquio locus, foroq́ue
Punitur gladio scelus, nefasq́ue.
Concors vt lyra, veritatis eius
Verba vt consona sint, loquantur apta.
Haec Atlantiadis feruntur ortu
Natis munera parte non petenda.
His mercator habens opus fruatur.
Credo Mercurium praeesse multis:
Namq́ue haec symbola habent suos sequaces,
Et possunt studiis simul dicari,
Quod Turnebe facis, tuos monesq́ue.
|
|