De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 112]
| |
88.
Oderat hic cunctos, nec se, nec amabat amicos,
Μισῶν ἀνϑρώπους nomina digna gerens.
Hoc vitium, & morbus de bili nascitur atra,
Anxiat haec, curas suppeditatq́ue graues.
Quapropter cecidisse piro, fregisseq́ue erura
Fertur, & auxilium non petiisse malo.
Suauibus à sociis, & consuetudine dulci
Qui se subducunt, vulnera saeua ferunt.
Conditio haec misera est, tristes suspiria ducunt,
Cumq́ue nihil causae est, occubuisse velint.
At tu dum poteris, noto sociere sodali,
Subleuet vt pressum, corq́ue dolore vacet.
Quos nulla attingunt prorsus commercia, grato
Atque sodalitio, subsidiisq́ue carent:
Aut Dij sunt proprij, aut falsus peruertit inanes
Sensus, vt hos stolidos, vanaq́ue corda putes.
Tu verò tandem nobis dialectica sponte
Donata, in lucem mittito, si memor es.
|
|