De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 110]
| |
86.
Dicite mortales si quid mirabile dictu
Vidistis, vel visuros vos creditis vnquàm.
Multa ferunt casus, naturae impletur & ordo,
Quo sit cunque modo. Porcam venatibus vrgens
Quidam consequitur, transfigit cuspide acuta.
Vulnere de medio labuntur pignora, onustam
Interimens matrem foetus deliberat aluo.
Atque ita quod nixu vix effecisset anhelo,
Porca suam sobolem dat casu mortua viuam.
Sic genitus fertur materno funere Bacchus,
Sit licet ille bimater, at hi gemina quoque foetus
Eduntur matre, & grauida, & qui perforat hasta.
Sic pariter lucem mittit sus, datq́e soluta.
Vbera sic dolitura. Atalantae praebuit vrsa:
Lethiferum & casu mox commoda portat vtrique.
|
|