De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd82.
Praeco qva si carpas, & quae matura colore
Non benè sunt, hora spes alit exigua.
Nempe cadunt fluida, atque sua putredme lucem
Momento simul haec, interitumq́ue vident.
Bechion id medicos docuit, quod flore superbo
Ante diem emisso caule statimq́ue perit:
Vt multis dubium anceps commouerit herba,
Haec duo num soleat pignora ferre sibi.
Floribus haud tuta est properans quoque amigdalus ipsa,
Gloria nam praeceps vix triduana viget.
Humida naturae subito vis carpitur igni,
Et viduus sese conficit ipse calor.
|
|