De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 106]
| |
80.
Non satis est Regum titulos, insigne, coronam,
Atque magistratus gerere, vt Respublica firma
Stet, maneant leges, pulchris ac rebus abundet,
Artibus efficitur, quae & non vulgaria dicas.
Nempe suos redamet ciues, patris induat artus,
Praesentemq́ue statum soueat, nec mutet iniquè.
Legibus, vt reliqui, propriis & pareat author.
Protegat insontes, vitiosos pellat abusus,
Hostibus occurrat, valeat subiecta tueri,
Vnde sit, accipiat: quid enim imperium sine neruis?
Praecipuè studeat cultum retinere Deorum,
Inde suis promptè, atque aliis tribuisse benignè
Quod decet, atque aequum iuris praeferre rigori.
Qui moderantur onus, prudentes, quàm sapientes
Sint magis, exemplis dignos testentur honores.
Laus virtutis enim non scire, sed actibus, vsu
Et praestare: decus sequitur, sic paxúe perennis
Rectorem, ac ciues longum seruantur in aeuum.
|
|