De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 103]
| |
76.
Florilegae quod apes faciunt aestate vagantes,
Illarum mixtas more sequamur opes.
Hae Regesq́ue Ducesq́ue colunt, his semina mentis
Aeternae, & parent legibus, arma cient.
Obseruant proceres, & queis meliora videntur,
Vnanimes cunctis ritè praeesse volunt.
Nil sine consilio Princeps, reliquusúe senatus
Suscipit, ingestum sicq́ue tuentur opus.
Exercent Martem, sunt his simulacra quietis,
Ignauos pellunt, praemia dantq́ue bonis.
Has tibi proponas: nisi sit pietate Monarcha,
Qui sine re tantum nomen habere velit.
Ipseq́ue non minùs ac alij, sua iussa capessit,
In quibus est aequum, & publica damna cauet.
Talem si quisquam sperat, tu Maxime Caesar
Es Fernande, tuus Maxmilianus erit.
|
|