De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 98]
| |
67.
Qvis non miratur noua quae spectacula nuper
Danubio sunt visa soluto?
Bruma gelu pingues latè compresserat agros,
Plaustra vehebanturq́ue per Istrum.
Accidit ad Regenspurgum, quae libera floret
Imperio vrbs, vt vulpis oberrans
Per glaciem & ludens concreto tergore aquarum
Deciperetur, & vda veniret.
Fortè etenim frigus, medio dum Phoebus in axe
Versat equos, dissoluitur vnà,
In partesq́ue abiit glacies, vulpecula praeceps
Corripitur, frustoq́ue residet.
Atque ea dum metuit liquidum contingere flumen,
Hoc iter in solitumq́ue natare,
Per medium fertur glacie alueum, donec anhela
Vendobonae capiatur in oris.
Iam die, quae casus contra vigilantia prosit,
Quis dolus haec caueatq́ue futura.
|
|