De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 90]
| |
58.
Tetram nimis describit, ac luem grauem
Graiugenùm proceres trahentem amarulenter, &
Exercitum in dies magis voracibus
Faucibus, atque odio prementem Homerus optimus.
Apollo nam infestus suis radiis potest
Inficere aërias plagas, nocere plurimùm.
Est medicus & simul solet depellere
Noxia, cùm libuït, salutis auctor integer.
Sed quod cadebant bestiae primùm solo,
Tardius atque homines sensere tabem post malam,
Erectior quia ambulat, nec spiritus
Pestiferos subitò traxere terrae in intima.
Coelo haec Achiuis poena venerat,
Dum nimium cupidi videntur vltionibus.
Set nos Deum precemur, auertat malum hoc,
Et meritos grauius, monere leniter velit.
|
|