De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 74]
| |
35.
Qvidvis cùm recitem, consecter seria, ludos:
Nil est tamen proprium, imitor sed omnia.
Et veris soleo ficta, his miscere vicissim
Vera, vt queam pulchra esse serio, & iocis.
Nec, quod proposui, narro ordine, verba, figurae
Sunt liberae nobis magis, quàm caeteris.
Non mihi materia, aut pannus, deest vnica forma,
Vetisq́ue singularis, induor tamen.
Ars sed enim maior variae aptam nectere vestem:
Videor iners, sed artificiosissima.
Non mea sum, fingor, caelestis spirits intus
Agit, nec omni quod velim sum tempore.
|
|