De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 67]
| |
21.
Magnvs Alexander patulum qui subdidit Orbem,
Vt natus esse crederetur è polo:
Illius effigiem insignem picturus Apelles,
Addidit adulator trisulca fulmina.
Sed nimium fuit hoc, & res suspecta modestos
Habuit reprensores negotij leuis.
Lysippus plastes qui Regem duxerat aere,
Hastam decere nam magis Reges ait.
Iulius exceptus victor, non Regis honores,
Vult Imperatoris sed vsque nomina.
Fulmina mortales terrent, sunt fulmina caelo,
Benigniùs Reges agunt, & Principes.
Conuenit his Aegis, praestans & Palladis hasta,
Insigne verùm heroïs istud inclyti.
|
|