De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 66]
| |
19.
Nil firmum sine lege stetit, studiisq́ue verendis,
Consilio pacem, bellaq́ue iusta rege.
Quod sine iudicio prudenti, & suscipis arte,
Foedera sint, moueas seu quoque bella, perit.
Militiae doctrina valet, sanctusq́ue Senatus,
Atque domum tuta conditione tenet.
En breuis à rixis concordia, dissidiumq́ue
Fit longum è socio pectore, ni caueas.
Attica concessit belli sua sceptra Pericli,
Tyrtaeo, & Sophocli sic quoque Sparta Duci.
Pax melior cunctis, te copia poscit amoenam,
Tu reparas animos, te sine maeret ager.
Ergo secessus Cadmi, cultaeq́ue sorores
Et viuant quosquos litera docta fouet.
|
|