De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 65]
| |
17.
Cominvs aduersum qui spectat lumine Phoebum,
Nititur & radiis vincere, caecus abit.
Vane quid affectas caelestibus addere lucem,
Ardentemq́ue oculis sollicitare Deum?
Sola potest magni hoc ales prestare Tonantis,
Haec quoque visum acuit, non superare solet.
Alta nimis linque & donata sorte beatum
Te dic, quoaque velis esse, fuisse puta.
Non benè conueniunt Phaëthon tibi regna suprema,
Icarus optatis decidit atque polis.
|
|