De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 59]
| |
8.
Qvae mutatio, quae vicissitudo
Rerum & mixtio? frigus en calorem
Gignit, humidaq́ue igne sicciora
Nobis è pelago feruntur. ingens
Amorum Dea Cypris extitisse
Vndis dicitur, haec Iouem, poloq́ue
Quotquot numina, vertit in furores:
Gnati tot properis, focoq́ue
Accensis leuiter suis sagittis.
Num tale Affrica prodidisse monstrum
Quiuit? si soboles potest aquarum
Tantùm, quid facient foci perennes?
Quae'nam frigora sopient perustum
Cor, & membra liquore temperabunt?
Sed nunc consilium patet roganti,
Exortum vnde malum est, leuationem
Quaeras, haec medicina tot periclis
Multos, atque siti leuauit olim.
Ignis nam perimit, se editq́ue tandem,
Quando pabula non habet suprema.
Amores igitur regas amore,
Flammas & facibus neces seueras.
Sic ortam Venerem mari fatebor,
Et contraria noxiis fugari.
Cur Venus è spuma?
Sunt bilis atrae flamina,
Quae nos cient Venerem, sed in breuissimam.
Sic bulla gignit cypridem,
Breuis est enim cupidinis fruitio.
Vel salsa, quòd salacia,
Vel quòd venustum, ac elegans salsum vocant.
|
|