De Gulden Passer. Jaargang 58-59
(1980-1981)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd5.
Vtile quod vitae est semper honores,
Et meritas laudes ritè meretur.
Nec leuiter cuius proiiciendum.
Quae sacra sunt porcis non ea curae.
Nec precium norunt quid valiturae
Sunt segetes, tantùm bestiae opimam
Saginam cumulant, ventris onusq́ue.
Ergo sues rectè sacrificabat
Frugiferae quondam grata vetustas,
Semper & à bobus continuit se
Agricolis, quorum maximus vsus.
|
|