Poëmata(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Illustrissimo Principi Scipioni Cobellutio S.R.E. Presbytero Cardinali & Bibliothecario. ILlustris heros, cuius inclitum nomen Vltra Britannos fama cognitum fecit, Quem totus admiratur, & colit Mundus Ob singularis ingenî pias dotes. Ignosce titulis Musa si tuis impar Nil canere possit purpurâ tuâ dignum. Quis enim Poëta Delphico Deo plenus Tam diu bicipiti somniauit in monte, Vt tanta versu merita claudat angusto, Ob quae supremus orbis arbiter Paulus [pagina 252] [p. 252] Te purpuratos scripsit inter heroes, Et sanctioris consili Senatores? Ignosce Princeps, ista voce mortali Dicenda non sunt, quae stylo magis digno Apollo famae consecrauit aeternae, Nepotibusq́ue posterisq́ue venturis, Cunctisq́ue tradens seculis celebranda. Ast ego minorum minima pars Poëtarum Cui nec Camoenae, nec pater Camoenarum Phoebus struendum seruit aequus in versum, Pro laude cuncta quam merere, te dicam Titulisq́ue cunctis, laudisbusq́ue maiorem. Vorige Volgende