Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij
[pagina 177]
| |
Ad Reuerend. Dominum Aegidium Bauterum D. Michaelis in vrbe Gandauensi Pastorem.
QVid toties Bautere meae monumenta Camoenae
Exigis, & laeuo carmina structa Deo?
Non mihi quae reliquis bibitur sacra lympha poëtis,
Non mihi Pegaseae fons fluit vllus aquae.
Sed tenet inuisâ constrictum tompede torpor,
Et procul Aonijs mandat abesse choris.
Quis velit vt nitidae radient duo cornua Lunae,
Tecta sub informi cum Dea nube latet?
Quis velit aestiuis vt Sirius algeat astris:
Cumq́ue suo caleat Parrhasis Vrsa polo?
Non Deus astriferos sinit hoc qui circinat orbes,
Omnia perpetuo foedere nexa tenens.
Qui sua formosis cum spargeret atria stellis,
Milleq́ue in ardenti figeret astra polo:
Sidera quas seruant leges adamante notauit,
Iura ferens nullo dissoluenda die.
Ac aliquas lento condemnans frigore flammas
Instruxit reliquas imbre vel igne faces.
Inde micans humeros nudo mucrone minatur
Orion pluuio proximus Eridano;
Et triplici monstrans radiat qui balteus igne
Exerit offensis non leue sidus aquis.
| |
[pagina 178]
| |
Ponè rotas spretíque Duces, Dominique sequentur
Quos modò barbariae cernimus esse reos:
Turpia praecingent asinorum tempora caudae,
Nulláque dum poterunt promere verba, rudent.
Armatus vitijs & dirae scommate linguae
Ante triumphales Zoilus ibit equos:
Ille suo nostros damnabit more labores,
Inducétque nigras per mea scripta notas,
Dúmque emet opprobrijs ab inerti prandia, notum
Me doctis tantùm non sinet esse viris.
Sic & qui teneras cupiet laudare camoenas,
Et mea, qui cupiet carpere, scripta leget.
Interea toti notus Zevecotius orbi
Sotdibus ignavae celsior ibit humi.
Quíque suos celebrant, celebrabit & ille labores,
Invidiae domino sub pede tela terens.
Praesidióque sui factus generosior Heinsî,
ardua sublimes tollet ad astra comas.
|
|