& ineptis dum captum eorum transscendunt immeritò vituperantur. Haec ratio est, quod Elegias meas & vernantis animi exercitia amplissimo Tuo Nomini inscribam, vt si fortè studia mea laudari non possint, Tuo saltem munere non penitus damnentur. Non enim dubito quin id pluribus gratum futurum sit, quod ab eo senserint approbari: cuius ingenio & doctrinâ nihil Belgium habet sublimius, nihil candidius: quem Rex amat, viri Principes honorant, omnes suspiciunt. Musam igitur meam tuere, Conuentum nostrum amare perge, & me seruum Tuum esse permitte. Raptim ex nostro Colleg. 13. Kal. Iun. 1623.
Nob. ma D.V. seruus in Christo
F. Iacobus Zeuecotius Aug.