| |
| |
| |
Actvs secvndvs.
Rosimunda, Diletta.
ITáne Alboine? vindicem testor Deum;
Non ista tutâ scelera moliris manu.
Funeste! non sat fuerat immeritum suo
Spoliasse regno, maius audendum nefas,
Maiora dirus ausa suggessit furor.
Horresce tellus, raptor alieni imperI
Regem peremit, non tamen satis fuit,
Nec inter istos limites furor stetit:
Caluam perempti subdolâ gemmâ tegens;
Abominandi finxit in formam scyphi,
Diriq́ue plenam nectaris natae obtulit.
Venerande Genitor, fateor, attonitum mihi
Trepidasse pectus, & reluctantes pio
Horrore fauces, impium potum suo
Damnasse motu: fateor affixam meo
Linguam palato, dum recusauit diu
Abominando pollui guttur mero,
Pauidusq́ue primo Bacchus à labro fugax
Ad ima sese spatia contraxit scyphi.
Quin ipse tanti venter interpres mali,
Ter sumpta vina respuit; ter pertinax,
Luctante quamuis ventre repetiui nefas,
Ignara tanti criminis. Testor Deos,
Quod Alboini fraude commisi scelus,
| |
| |
Luet Alboinus: victimam dignam breui
Venerande Genitor manibus caedam tuis.
Sceleste! sicne foedus obseruas tuum?
Et coniugali debitam thoro fidem?
O tu Deorum, quisquis in coelo tonans
Sortes nocentum ferreâ versas manu,
Iustusq́ue testis criminum & vindex sedens
Secura nunquam gaudia indulges reis;
Ad[e]óne pigra torpet ad fulmen manus,
Vt tale facinus aure tam lentâ audias?
Maritus ista coniugi? horrescit loqui
Attonita lingua faucibus adhaerens meis,
Crimenq́ue quod gustauit, effari timet.
Maritus ista coniugi? & quisquam super
Curare iustos credat hunc orbem Deos?
Nugamur isthaec creduli, & stultâ leuem
Prece verberantes aërem, frustra Deûm
Speramus iras, quos nimis vasto polus,
Nullisq́ue votis peruio claudit sinu:
Illic quieti nectar aeternum bibunt,
Et ociosis desides vacant jocis
Mundiq́ue & hominum nescij, quos vel parens
Tellus, vel aliquis casus enixos dedit.
Quid ergo statuis anime? quid lento polum
Tueris oculo? nullus exaudit tuas
Vindex querelas, nullus auscultat preces:
Nisi quod cruore liuidum toties meis
Occurrit oculis schema non vlti patris;
Cui tu Tyranne sanguinem debes tuum.
| |
| |
Age Rosimunda, penitus in furias abi:
Nihil humile tot sceleribus offensam decet
Agitare natam; totus armetur dolor,
Tuoq́ue cuncta secula exemplo sciant
Quid possit orbae strenuus natae furor,
Dum saniora ratio consilia ingerat;
Et aliqua luctum minuat immensum dies.
Diletta, tu dolere Rosimundam vetas?
Non tardus adeo concitat fibras amor
Casi parentis, vt vel extingui morâ,
Vel longiore temporis lapsu queat:
Dum pura tacitos Luna lustrabit polos,
Et caeca noctis spatia dissimili leuis
Percurret igne, vita dum sinet mihi,
q́ue statu membra vitali reget,
In Alboinum ferream mentem geram,
Sat fuerat vnum regis occisi scelus,
Nec adhuc parentis ossa violarat mei
Nullis tacendum seculis audens nefas.
Perimere reges, docuit exemplo suo
Hoc Alboinus, Rex meus fuit pater
| |
| |
Fortemq́ue quando bella cum laruis gerit.
Tanti nominis dudum pudet.
Iustus nempe sic furit dolor.
Patris vindicem insanam vocas?
Quis me nocentem patris vltricem velit?
Quis innocentem scelere quae punis scelus?
Tantiq́ue caussam criminis demens agis?
Timere nullum didicit offensus dolor.
Nihil morabor, ibo quo fatum vocat
Optata Gepidis nuntia, & patri ferens
Contra vniuersos impetus tutum tegit?
Erras Diletta, tutus haud vllus fuit
Vnquam Tyrannus, si vel obseruent fores
Quotquot Tibisci Iazyges fontem bibunt,
| |
| |
Quotquot Seuonis asperum iugum incolunt,
Et inhospitale Cronij littus freti
Nihil timebo. si vel Ombrones trahat
q́ue quotquot inter Hercynios agunt
Fortes Sueuos, coniugis laesae graues
Non sistet iras, quam nimis iustus dolor,
Seu fraude, seu vi petere vindictam iubet.
Meus iuuabit Helmiges? parce ô precor
Regina, ne fors Helmiges pereat meus.
Nihil timendum est Helmigi; tutum dabo.
Tu quando Phoebus aureum merget caput,
Et sparsa toto sidera micabunt polo,
Meo cubili clausa vicinam teres
Diletta noctem, dum tuo cubans thoro
Tuum morabor Helmigem, vt tumidi nimis
Non perferendum discat homicidae scelus,
Et in Tyranni pariter armemur necem.
Regina quamuis animus exsanguis tremat,
Ac impedito sentiam motu pigrum
Vix palpitare pectus, & centum sibi
Caussas timendi caecus effingat timor;
Non tamen inerti victa prohibebo metu
Necem Tyranni: pereat, & poenas luat
Quas diu meretur; Helmiges viuat tamen.
| |
| |
HELMIGES.
IAm luce pulsâ noctis optatae vices
Coelum solumq́ue vellere vmbroso tegunt:
Fautrixq́ue amorum Luna non vllum silet
Induta lumen; gressibus tantum meis
Plurima minorem stella praelucet facem,
Viamq́ue rectam signat: ast hoc si mihi
Dixisse liceat, vanus est tuus fauor
Nocturne ciuis: tegite formosum caput
Quotquot tacentem pingitis flammae polum,
Mihi maius aliquod ardet ex oculis tuis
Diletta lumen: hoc meos regit pedes,
Hoc deuiare prohibet, & toto licèt
Spargatur orbe triste tenebrarum chaos,
Solique lumen rapiat, & pulchram vetet
Radiare Phoeben, huncq́ue terrarum globum
Nox aeuiternâ pertinax vmbrâ tegat.
Securus inter mille tenebrarum metus
Solem videbo. scilicet nunquam occidit
Dies amanti, quando sincero aestuans
Amore pectus iubar in occiduum sui
Adorat astri; siue damnato neget
Olympus orbi sidera, & sacros velit
Noctis. Penates aureas spissa comas
Celare nube: siue non vllum piger
Plaustrum Bootes lucidâ verset face,
Nullusque mundum melior illustret Deus;
| |
| |
Circumuolantem tutus horrorem nigrae
Ridebo noctis, luce defensus tuae
Diletta frontis. O nimis gratum diem
Quicumque cunis primus illuxit meis!
Qui non volucri sortis inniti rotae,
Aut fragilis auri tabidam pati sitim,
Vaniq́ue honoris esse mendicum dedit,
Sed amare docuit. captet incertum leuis
Aurae fauorem, sceptraq́ue & dirum miser
Meditetur ostrum, quisquis oblitus Deae
Fallacis aestus labilem ascendit thronum,
Tragicoq́ue tinctam murice indutus togam,
Sibi imminentes semper exspectat Deos
Nunquam satur timoris, & nunquam boni
Securus animi, nil sibi tutum putat.
Quam saepe fessis somnus obrepens genis
Nimis inquieto cedit abruptus metu!
Quam saepe cuncta numerat immensae miser
Momenta noctis! interim si mus pipit,
Vel deprehensam felis in praedam ruit,
Canísve latrat aliqua, vix audet loqui,
Tamen silere prohibet infelix timor,
Domesticosq́ue voce non plenâ inuocat,
Et multa quaerit inscios, si vel fores
Satis fideli pessulo obductae silent,
Vel aliquis imâ clausus in domo latet,
Lumenq́ue tenebras veritus accendi iubet;
Nec sic quietus, mille per diuortia
Vagatur animus, donec aspiret dies
| |
| |
Aliquamq́ue miserum rursus ad curam vocet,
Sincera nunquam gaudia potentes habent,
Quamuis beatos vulgus insanum putet.
Quicumque dubiae mille Maeandros Deae
Crebrosque lusus nouit, is mecum sciet
Nihil inuidere ducibus, & amori sacer
Ridebit omnes altior regum vices.
Diletta sine te nulla dominatur meo
Regina cordi, sola formosa manu
Vitae necisq́ue iura dispensas meae.
Tu dulcis adamas Helmigem totum trahis
Tuumq́ue cogis viuere, & mori tuum.
Tu dulce centrum claudis optato sinu
Quicquid requirit Helmiges, quicquid vouet.
Tu me suaui compede annexum tenens
Desiderati carceris ducis reum,
Ducesq́ue, donec quae tibi summum dies
Ius atra dicet, ius simul dicat mihi.
| |
Chorvs.
IAm vaga toto sidera coelo
Lato choreas agmine ducunt,
Et genitrici dulcia nocti
Carmina laetâ voce frequentant.
Illinc reliquis altior astris
Vibrare facem, nunquam fixo
| |
| |
Alter Olympi, stella polaris.
Hic arctoo frigore torpens
Lucida versat plaustra Bootes,
Septem nitidis ignibus ardens,
Vbi Gnossiacae molle puellae,
Ter tria pingunt sidera sertum.
Illic gelido natus in axe
Circulus albo lumine splendet:
Qui vel tectis candidus astris,
Vel magnarum lacte Dearum
Pingens taciti caerula coeli;
Late medium diuidit orbem,
Rigido Boreae notus & Austro.
Hinc obliquo tramite totus
A Zodiaco scinditur aether,
Vbi prudentis dextra Tonantis
Bis sex voluit signa micare,
Singula varijs lucida stellis.
Illinc magno Sirion astro
Videt ardenti currere coelo,
Et sitientes vrere campos
Iam maturâ messe colonus.
Inde pauentes saeuus Orion
Sequitur stricto Pleiadas ense:
Calcat Leporis dextera dorsum;
Timet Eridani gurgite mergi
Inflexa parum planta sinistra.
Stringit medios baltheus artus
Latè triplici luce coruscus,
| |
| |
Humeriq́ue leuans lumina dextri
Prope contingit cornua Tauri;
Vnde piarum turba sororum
Plangit miseri funus Hyantis,
Et perpetuis humida lacrymis
Mundo veterem prodit amorem:
Quas obliquo lumine cernens
Auriga pedem flexus vtrumque,
Multoq́ue madens lacte, corusco
Aurea gestat vellera dorso:
Laeuaq́ue bino lumine splendens
Gerit infestos nauibus haedos,
Vbi sidereâ fulgurit Harpe,
Caesamq́ue gerit Gorgona Perseus
Sponsae pedibus proximus instans
Quam stelliferis praeuolat alis,
Multo radians Pegasus igne:
Qua seruati praemia vatis
Vehit insigni tergore Delphin.
Et qua niueis nititur alis
Pulchrae Ledae cautus adulter,
Tangens rutilum poene draconem.
Vnde minori proximus Vrsae
Videt Andromedae sidera Cepheus,
Et vicinae coniugis astra.
Iouis infantis fulget alumna
Vbi frigentis sidus AquarI
Plenâ pluuias dissipat vrnâ;
| |
| |
Inde tumentis pascitur hydrae
Auidus longo tergore coruus;
Et vicinam respicit Argo:
Fulgida cuius transtra gubernat
Multo pingens lumine clauum
Nunquam nostris visus in oris
Sed bene Pharijs cognitus agris,
Pulchrâ rutilus fronte Canopus,
Quo non aliud clarius vsquam
Toto radiat sidus olympo.
Illinc vno poplite flexus
Versâ facie ferus Alcides,
Ora minantis respicit Anguis,
Et nodosae pondera clauae
Altè pauidum librat in hostem:
Dextera crines planta Bootis,
Premit immanem laeua draconem,
Tangitq́ue manus paene sinistra
Instrumentum nobile Phoebi,
Cuius sonitu Thracius Orpheus
Potuit duros mulcere Deos,
Et difficilis numina regni
Dulci querulus flestere cantu:
Potuit vastis horrida tenebris
Atria Ditis, quae Styx nouies
Interfuso gurgite claudit,
Non offenso penetrare pede
Pulchrae Eurydices fidus amator.
Felis nimium, qui fortunae
| |
| |
Liber ab aestu, despicit alto
Pectore curas regia circum
Tecta volantes, & signiferi
Hospes olympi, stupet attonitus
Centum gemini secreta poli.
Qui scrutatur cur ita properent
Se brumales perdere soles,
Cur tam longas protrahat vmbras
Nox hybernis vecta quadrigis:
Cur noctiuagae cornua Lunae
Nunquam certâ lege vagentur,
Et modo plenâ, modo dimidiâ
Micet inconstans Cynthia fronte:
Cur tam dubio fulmina motu
Icta ferantur, cur Phoebaea
Non violando vertice daphne,
Si diuorum laesa sagittis
Vel fulmineis arida flammis
Perdat veterem frondis honorem,
Tristi augurio terreat orbem,
Et venturi tempora belli,
Vel magnatum funera signet.
Cur si nigris cornibus horret,
Quando reuersos colligit ignes,
Delia magnos nunciet imbres:
Cur virgineo tincta rubore
Praeparet Euros aurea Phoebe:
Cur si quarto purior ortu,
| |
| |
Splendet nitidis Cynthia flammis,
Nullo boreae flamine laesus
Agat in sudo rure colonus
Longa beati tempora mensis.
Cur tam multis variet maculis
Vix bene natum Delius aurum,
Dum praesagus denotat imbres;
Vel ventorum tristia toto
Debacchantum praelia ponto.
Cur tam moesto pallida vultu
Linquat croceos Aurora thoros,
Dum vicinis sentit pluuijs
Omnia coeli labra grauari,
Et faeta ferè nubila findi.
Cur tam varios imbrifer arcus
Trahat aduerso sole colores.
Qualia mundo damna minetur,
Aut ignito syrmate dirus,
Aut ardenti crine Cometa.
Felix nimium! qui naturae
Admirandas discere leges,
Et solerti mente latentes
Rerum potuit noscere causas.
|
|