Poëmata
(1623)–Jacob van Zevecote– Auteursrechtvrij
[pagina 7]
| |
Domino & Patrono meo.ANtiquum hoc est, Illustrissime Domine, & ab aureo Poëtarum seculo vsurpatum, vt non nisi sub herois alicuius patrocinio & tutela Musae virgines in publicum prodeant. Ea ratio est, quod Illustrissimum Vestrum Nomen opusculo meo praeponam, vt scilicet nemo id audeat reprehendere, quod à te sciuerit approbari; nemo despicere, quod sub amplissimi Nominis Vestri praesidio publico se credit. Norunt enim omnes raram Tuam prudentiam, egregiam doctrinam, & sublimem nobilitatem, quae Te totius Belgij aerario praefectum, iam quidem praedecessoribus tuis aequalem, posteà | |
[pagina 8]
| |
verò successuris omnibus statuent exemplum. Nouimus nos tali Te affectu Ordinem & Collegium nostrum amplecti, qualem ab alio sperare vix possemus. Difficulter hic admodum stylum cohibeo, Illustrissime Domine, quem tam ampla laudum tuarum materies prouocat & inuitat: sed ne irreptè id intra epistolij limites concludam, quod oratione integrâ comprehendere non possem, ad rem & institutum redeo. Mariam Graecam cothurno nostro indutam, luctuosum certè & tragicum argumentum, quod à Baronio latius, à P. Rioche menti meae conformius describitur, Illustrissimae Vestrae Dominationi offero. Tu Augustam innocentissimam defende, Collegium nostrum amare perge, & me inter humillimos Nob. V. famulos viuere & mori permitte. Bruxellis ex nostro Collegio 10. Kal. Mart. 1623.
Illustrissimae Dominationis Vestrae seruus in Christo F. Iacobus Zeuecotius Aug. |
|