Elogium proëmiale,
cum censura approbationis,
In Paraphrasticam Vernaculam, Rhythmicamq́ue Psalterii Davidici Explanationem,
Per R.D. Petrum de Vleeschoudere, Pastorem in ter Alphene.
Puteus altus est, neque in quo haurias, habes. Joan. c. 4.
O In Davidis brevis Explanatio Psalmos!
O vernacula in hos Glossa, canente stylo!
O Paraphrastica lux, quá corpus id omne diescat!
Quantae hoc artis, & est commoditatis opus!
Altus erat Puteus, fine fune quis hauriat indè?
En funem & situlam, Pastor in Alphen, ait;
Expediit Glossam, faciliq́ue Poëmate, fusas
Abbreviavit aquas, clarificavit eas.
Dimovit lapidem Putei simul ore Jacobus,
Largiter inde suas Rachel aquavit oves.
Currite certatim Puteum hunc ad David apertum,
Ingenio nostri cum pietate Petri.
Sub brevitate tamen, nec singula versiculatim
Prosequitur: res haec longa fuisset enim.
Ecce Synopsin, ait, compendium, & argumentum,
Stillatitiam habes, cou per Alimbicum, aquam.
In nodo florem, substantiam in argumento,
Quo satis exposito, caetera nosse puta.
Ceu tibi clave datá, Puteum quâ nempe resignes,
Pro placitoq́ue tuo largiter inde bibas;
Quâ Paradisum intres, de flumine quadrifluoq́ue,
Quod rigat omne nemus, pocula larga trahas.
| |
Historiam, mores, anagogen, & allegoriam
Hîc simul invenies, quidquid avere queas.
Elyeserum, Abrahae oeconomum potante Rebeccâ,
Inter eam, Isaäcum &, conjugii omen erat.
Quò magis hunc de fonte bibas, magè Sponsa Dei sis;
Quò magis hunc nôris, afficiáre magis.
Atqui hîc tota salus, in nexu hoc cum Deo amoris,
Quò specialiter haec Psalmographia favet.
O Petre Vleeschouder, Pastor venerande ter Alphen,
Hujus apertor aquae, praemia quanta feres?
Militum ad hoc memini trium eorum, qui sitienti
Davidi, ex Bethleëm fonte tulistis aquam;
Nunc bihe David aquam, quam sic avidèque sitîsti;
O horum obsequium, strenuitas q́ue virûm!
Par facis obsequium, Petre, qui Puteum hunc reserasti;
Laita maximè ut hîc gens sitibunda bibat;
Haer eticiq́ue bibant, queîs Psalmi cantio cordi est,
Salq́ue, quod intùs inest, hocce reformet eos.
Quanta proinde apud est tua laus hominesq́ue Deumq́ue!
Qui tibi sit merces, fonte suoq́ue beet;
Qui, si frigidae aquae coelo quoque muneret haustum;
Quid tibi pro tantis fontibus ergo dabit?
Caelica musta dabit, psallentem audire Davidem:
Intra in festa tui, serve fidelis, heri.
Fontibus aeternis admoto fausta precamur,
Vivat in aeternum Scriptor, & ejus opus;
Interim at hocce typis mediantibus impleat Orbem,
Multa legentibus hinc proficiatq́ue salus.
Sic censui
Joannes Mytens, Past. Begg
Bruxell. Libt. Censor.
|
|