Amoris divini emblemata
(1615)–Otto Vaenius– Auteursrechtvrij
[pagina 108]
| |||||||||||||||||
Amoris felicitas.Ga naar margenoot+Felix conscientia illa & beata virginitas, in cuius corde praeter amorem Christi qui est sapientia, castitas, patientia, atque iustitia, caeteraeq́ue virtutes, nullus alius versatur amor, nec ad recordationem hominis aliquando suspirat, nec videre desiderat. Ga naar margenoot+Beatus qui te, Domine, amat, & amicum in te, & inimicum propter te; solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt, qui non amittitur. Ga naar margenoot+Non est aliquid Domine tua charitate blandius, nec amatur quicquam salubrius, quàm illa prae cunctis formosa, & luminosa veritas tua. Dichoso aquel que Dios ama,
Porque tener charidad
Es suma felicidad.
| |||||||||||||||||
[pagina 109]
| |||||||||||||||||
|