Amoris divini emblemata
(1615)–Otto Vaenius– Auteursrechtvrij
[pagina 62]
| |||||||||||||||||
Amoris flagellvm dvlce.Ga naar margenoot+Non omnis qui parcit amicus est, nec omnis qui verberat inimicus: meliora sunt vulnera amici, quàm fraudulenta oscula inimici. Ne putes te tunc amare filium tuum, quando ei non das disciplinam; aut tunc amare vicinum tuum, quando eum non corrigis. Non est iste Amor sed languor; ferueat amor ad emendandum & corrigendum. Ga naar margenoot+O bona mater charitas, quae siue foueat infirmos, siue exerceat prouectos, siue arguat inquietos, diuersis diuersa exhibens, sicut filios diligit vniuersos. Cùm te arguit, mitis est; cùm blanditur, simplex est. Piè solet saeuire, sine dolo mulcere; patienter nouit irasci, humiliter indignari. A vezes importa al hijo
Mas el azote del padre,
Que el regaço de la madre.
| |||||||||||||||||
[pagina 63]
| |||||||||||||||||
|