Amoris divini emblemata
(1615)–Otto Vaenius– Auteursrechtvrij
[pagina 34]
| |||||||||||||||||
Virtvs character amoris.Ga naar margenoot+Omne quodcunque facitis in verbo & in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite. Ga naar margenoot+Vbi Amor non est, non potest esse iustitia. Manifestandus enim est Amor per opera. Ga naar margenoot+Si quis diligit me, sermonem meum seruabit. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Ga naar margenoot+Qui habet mandata mea & seruat ea, ille est qui diligit me. Ga naar margenoot+Verè Deum diligimus, si mandata eius custodimus, si nos à nostris voluptatibus coarctamus: nam qui adhuc per illicita de sideria diffluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit. Del vino de Amor diuino,
A cuya taberna llamo,
Las virtudes son el ramo.
| |||||||||||||||||
[pagina 35]
| |||||||||||||||||
|