Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, & non potero ad eam.
Quò ibo à spiritu tuo? & quò à facie tua gugiam?
Si ascendero in caelum, tu illic es: si descendero in internum, ades.
Si sumpsero pennas meas diluculo: & habitavero in extremis maris.
Etenim illuc manus tua deducet me: & tenebit me dextera tua.
Et dixi, Forsitan tenebrae conculcabunt me: & nox illuminatio mea in delicijs meis.
Quia tenebrae no obscurabuntur à te, & nox sicut dies iluminabitur: sicut tenebrae ejus, ita & lumen ejus.
Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meae.
Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, & anima mea cognoscit nimis.
Non est occultatum os eum à te, quod fecisti in occulto: & substantia mea in inferioribus terrae.