Propter David servum tuum: non avertas faciem Christi tui.
Iuravit Dominus David ceritatem, & non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Si custodierint filij tui testamentum meum: & testimonia mea haec, quae docebo eos.
Et filij eorum usque in saeculum: sedebunt super sedem tuam.
Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.
Haec requies mea in saeculum saeculi: hîc habitado, quoniam elegi eam.
Viduam ejus benedicens benedicam; pamperes ejus saturabo panibus.
Sacerdotes ejus induam salutari: & sancti ejus exultatione exultabunt.
Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo.
Inimicos ejus induam confesione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. Gloria Patri, & Filio.
Sicut erat in principio.