Basiorum Liber(1928)–Janus Secundus– Auteursrecht onbekend Vorige Volgende [pagina 22] [p. 22] Basivm XIII Languidus e dulci certamine, vita, iacebam Exanimis, fusa per tua colla manu. Omnis in arenti consumptus spiritus ore, Flamine non poterat cor recreare novo. Iam styx ante oculos, & regna carentia sole, Luridaque annosi cymba Charontis erat: Cum tu, suaviolum, educens pulmonis ab imo, Afflasti siccis irriguum labijs: Suaviolum stygia quod me de valle reduxit, Et iussit vacua currere nave senem, Erravi, vacua non remigat ille carina, Flebilis ad maneis iam natat umbra mea: Pars animae, mea vita, tuae hoc in corpore vivit, Et dilapsuros sustinet articulos: Quae tamen, impatiens, in pristina iura reverti Saepe per arcanas nititur aegra vias. Ac, nisi dilecta per te foveatur ab aura, Iam collabenteis deserit articulos. Ergo, age, labra meis innecte tenacia labris, Assidueque duos spiritus unus alat: Donec, inexpleti post taedia sera furoris, Unica de gemino corpore uita fluet. Vorige Volgende