3 Et omnes vias meas providísti: * quia non est sermo in lingua mea.
4 Ecce Dōmíne tu cognovísti ōmnía, novíssíma & antiqua: * tu formāsti me, & posúisti, super me manum tuam.
5 Mirābílis facta est sciēntía tua ex me: * confortātu est, & non pōtéro ad eam.
6 Quo ibo à spîrítu tuo? * & quo à fācíe tua fūgíám?
7 Si accēndéro in coelum tu illic es: * si descēndéro in infērnum, ades.
8 Si sūmpséro pennās meas dilūcúlo, * & habítāvéro in extrēmis marìs:
9 Eténim illuc manus tua dedūcet me: * & tenēbit me dēxtéra tua.
10 Et dixi, fōrsítan tênebrae conculcābunt me: * & nox illumínātío mea in delîcíjs meis.
11 Quia tênebrae non obscurabūntur à te, & nox sicut dies illuminābítur: * sicut tēnebrae ejus, ita & lumen ejus.
[pagina 448]
[p. 448]
12 Quia tu possedisti renes meos: * & suscepīsti me de ūtéro matrís meae.
13 Confitêbortibi, quia terribīliter magnifIcātus es * mirabīlīa ōpéra tua, & āníma mea cognōscet nimis.
14 Non est occultātum os meum à te, quod fecīsti in occūlto: * & substāntía mea in inferiōríbus terrae.
15 Imperfêctum meum vidērunt ōcúli tui, & in libro tuo omnes scribēntur: * dies formabūntur & nemo in eis.
16 Mihi autem nimis honorāti sunt amīci tui, Deus: * nimis confortātus est principātus eōrum.
17 Dinumérābo eos, & super arēnam multiplícabūntur: * exurrēxi, & adhuc sum tecum.
18 Si occīdéris Deus peccatōres: * viri sānguínum déclināte à me:
19 Quia dīcítis in cogitātíone: * Accīpíent in vanítāte civítātes tuas.
20 Nonne qui odêrunt te Dōmine, ōdéram: * & super inímīcos tuos tabeseēbam?
21 Perfêcto ōdio ōdéram illos: * & inímîci facti sunt mihi.
22 Proba me Deus & scito cor meum: * intērròga me, & cognōsce sêmitas meas.
23 Et vide si via iniquítātis in me est: * & deduc me in via aetērna.
[pagina 449]
[p. 449]
In beyde de Vespers van S. Maria de Moeder Goodts, Maeghden ende Weduwen. Ende nieuwe Jaerdagh, I. Dixit Dominus, &c. II. Laudate pueri, &c. De derde Psalm.