De evangelische triumph-wagen, by de welke de treffelijke daden des koninkx der glorie
(1654)–Jacob Rosant– Auteursrechtvrij
[pagina 441]
| |
2 Facta est Judaea sanctifícātio ejus, * Isráel potēstas ejus.
3 Mare vidit, & fugit: * Jordānis convērsus est retrōrsum.
4 Montes exultavērunt ut ariétes: * & colles sicut agni ōvíum.
5 Quid est tibi mare quod fugīsti: * & tu Jordānis, quia convêrsus es tetrōrsum?
6 Montes exultāstis sicut aríetes, * & colles sicut agni ōvium.
7 A fācíe Dōmíni mota est terra, * & à fācie Dei Jacob.
8 Qui convērtit petram in stagna aquārum, * & rupem in fontes aquārum.
9 Non nobis Dōmíne, non nobis: * sed nōmíni tuo da glōriam.
10 Super miserícōrdía tua, & verítāte tua: * nequāndo dicant gentes: ubi est Deus eōrum?
11 Deus autem noster in coelo: * ōmnía quaecūnque vōlúit fecit.
12 Simulācra gēntíum argêntum & aurum, * ôpéra mānúum hōminum.
13 Os habent & non loquēntur: * ōcúlos habent, & non vidēbunt.
14 Aures habent & non aūdient: * nares habent & non odórābunt.
15 Manus habent, & non palpābunt: pedes habent, & non ambúlābunt: * non clamābunt in gūttúre suo.
| |
[pagina 442]
| |
16 Simíles illis fiant qui fācíunt ea: * omnes qui confidunt in eis.
17 Domus Isráel sperāvit in Dōmíno: * adjūtor eōrum & pròtéctor eōrum est.
18 Domus Aāron sperāvit in Dōmíno: * adjūtor eōrum & pròtéctor eōrum est.
19 Qui timent Dōmínum, speravērunt in Dōmíno: * adjūtor eōrum & protector eōrum est.
20 Dominus memor fuit nostri: * & benédixit nobis.
21 Benédixit dōmúi Isráel: * benédixit dōmúi Aāron.
22 Benédixit ōmníbus qui timent Dōmínum, * púsīllis cum majōribus.
23 Adjíciat Dōmínus super vos; * super vos & super filios vestros.
24 Benédicti vos à Dōmíno, * qui fecit coelum & tèrram.
25 Coelum coeli Dōmino: * terram autem dedit fílíjs hōmínum.
26 Non mōrtúi laudābunt te Dōmine: * neque omnes qui descēndúnt in infērnum.
27 Sed nos qui vivimus benedîcimus Dōmino * ex hoc nunc & usque in saecúlum.
|
|