| |
| |
| |
Ad fratrem germanum Matth. Gulielm. Adam. de Rhoer, cum divinorum oraculorum curam in ecclesia Goudana auspicaretur
Ipsus Idibus Februarii CI.ICC.XLV.
Saepius humanae meditans ludibria vitae,
Et personato plena theatra bono.
Decipimur falsa, miseri, sub imagine rerum,
Omnia sunt, dixi, fumus, inane nihil.
Vivimus in dubiis, manet inconstantia constans,
Quidquid ubique vides, fata rotare solet!
Omnia sunt pulvis, vasti quoque moenia mundi,
Fortunae merito dixeris esse domum.
| |
| |
Incole Chalcidicis bene structa palatia tectis.
Hora ruit, subito vermibus esca jaces.
Ambitiosus ama trabeas sellasque curules,
Et fluat ex humeris pulpura pulcra suis.
Mox, mortale genus, putridis domus hospita blattis,
Turpibus et tineis optima praeda cades.
Dulcibus illecebris tenerum quid fallimus aevum?
Cur patimur studiis indoluisse caput.
Hei mihi! cur olidae fuligo bibenda lucernae?
Vix juveni toto sufficiente die.
Scilicet, adsiduo marcescere membra veterno
Dum prohibes, perdas ut juvenile decus.
Scilicet, ut titulis fatuos superare vacerras,
Ingenio claros deinde querare viros.
Jam satis est (tumidum quod amat plebecula fumum)
Ad phaleras populi flectere posse caput,
Est tamen, est aliquid Frater carissime, mentem
Altius erectam, quod satiare queat.
Incolit augustum divina scientia templum,
Sardonychas habitu vincere sueta suo.
Cujus ubi tetigit quis limina, rancida vulgi
Somnia, tranquilla spernere mente potest.
Hei mihi! dumosis obsepta sed undique spinis,
Vix via, vix pedibus semita certa patet.
Et facit ad stupidos nil Palladis area fucos,
Pellitur a sacro limine vulgus iners.
Illa tibi! Sed quo raperer suffenus amore
Fraterno, ingenuus conprimit ora pudor.
Te potius placidam laetus comitabor ad urbem,
Quae sibi de GOUDA nobile nomen habet.
Sacra salutiferi mysteria pandere coeli,
Omine quo valeas prosperiore, vovens.
Quid precor? inprudens quid agis? trahit error euntem,
Non juvet ulterius pergere, siste pedem!
| |
| |
Siccine dilectae linques viridaria terrae?
Hermela deliciis nec Tibi cara suis.
Hermela, quae quinos fovit Te dulce per annos,
Otia quae Musis materiamque dabat.
Hermela, vicinas inter formosa sorores,
Jamque Batesteino facta superba suo.
Non Tibi largifluis Rhenus pater obstrepet undis,
Isala limosis sed male serpet aquis.
Longius et claris Trajecti amotus Athenis,
Palladia dabitur non Tibi gente frui!
Praesidet at celebri, fateor, Cyllenius urbi,
Et solet Attalicas ferre benignus opes.
Jactitat at tanto furum quoque turba magistro:
Nec facit ad studium sola moneta Tuum.
Obvia non veniet teneris lac Thestylis agnis,
Non Corydon sociis pocula plena ferens.
Et tibi nec patulis Galatea videbitur arvis,
Inter ruricolas ambitiosa procos.
Pyramus et Thisbe sociis hic vivere tectis,
Cynthius hic Daphnen optet amare suam.
Et neque pennigerae voces audire catervae,
Purpureo poteris sole vehente diem.
Nec laqueis, stupidos nec arundine fallere pisces,
Compensat nimiam dum bona praeda moram.
Quam tibi dulce suit, si perca famelica falli,
Posset ab objecto, sed male cauta, cibo.
Alea jacta tamen, voveo quid inania stultus?
Poenitet et voti Frater amate mei.
Numinis, i felix, placida, pius, urbe sacerdos,
Vibrans eloquii tela parata Tui.
Et sua cum fertur variis Ecclesia fatis,
Hostis et infestas spargat ubique minas.
Dulcibus adloquiis fac ut moribunda revivant
Pectora, sed veri, plena timore, Dei.
| |
| |
Atque decet, placidi dum gens furit inscia fraeni,
Saepius et rigidas voce tonare minas.
Prodeat o utinam mutilis inscitia membris!
Et verae vigeat cognitionis amor!
Haeretici pereant quos fastus ducit inanis,
Sed nullum verae religionis opus.
Nam licet haud temere numero sit habendus in isto,
Dicitur, at nocuae, qui novitatis amans.
Ut nimis, antiquo, multis, Epiphanius aevo
Haereseos, rigidus, crimen, inesse putat.
Interea solidis Ecclesia fulta columnis,
Dogmata veridici discit ab ore Dei.
Vendere nec vacui ludibria stulta cerebri,
Pro vero, et vera religione decet.
Illa cucullatis agitetur fabula mystis,
Et sibi qui plaudunt, ingeniumque crepant.
O ita sic videas pratis saltare leones,
Nec metuat rapidum laetior agna lupum!
Sic vigeas longum, Frater Dilecte, per aevum,
Omine sic currant prosperiore dies!
Denique si votis locus est mihi forte jocosis,
Quae tamen ipse mea, seria, mente puto.
Quot coelum stellas, tot habet tua GOUDA puellas
Optima sitque tuo, Dulcis Adame toro!
|
|