| |
| |
| |
Praefatio.
Est sane quod laeter me adspicere finem curriculi academici, quod ante hos quatuor et dimidium annos forti animo ingressus sum. Gestire enim animus solebat, ad scopum mihi propositum, haud prorsus indigne pervenire. Longius, initio saltem, esse videbatur ad calcem decurrere; nec me habebam umquam voti compotem fore. Theologiae scholas frequentans, Professores audiens de summis argumentis agentes, non tarde cupiditas animum incessit ea cognoscendi, quae Theologiae studiosum scire atque cognoscere oportet. Omnia quae cum in scholis, tum in musaeo meo docebar, maximi erant momenti; idque effecerunt, ut summo Theologiae studii amore imbutus, me multa audientem multaque legentem, numquam tamen satis audivisse, nec satis legisse putarem. Theologicarum vero disciplinarum encyclopaedia, pro virium imbecillitate, magna indigestaque moles saepius mihi visa est,
| |
| |
quam nimirum funditus cognitam habere, summis tantummodo ingeniis, me longe superioribus, contingat. Qua de caussa id inprimis spectabam, ut unam illius encyclopaediae mihi eligerem disciplinam, cui operam navare possem. Omnium una me alliciebat, mihique arridebat disciplina, quae dogmatum historiam cognoscere studet. Humani nihil a me alienum esse ducens, universe historiam iterum iterumque adire, magnae a teneris mihi erat animi voluptati; historiam dico, quippe quae omnia humana nobis tradat, atque id efficiat, ut in remotissimorum populis quorumque saeculorum mediis versemur. Magni vero, prae caeteris, illa facienda videbatur historiae pars, quae accuratam disquisitionem instituere amat de ratione, qua mortalium genus gravissimas quasque quaestiones secum animo volverit; quomodo autem fieri potuisset, quin summa cum animi attentione hominem considerare cupiverim, de Christi religione atque doctrina cogitantem. Puto enim me egregium spectaculum oculis capessere, quotiescumque indagem, religioseque investigem quid, quaque aetate, cum Ecclesiae, tum Viris doctis de Christiana visum sit religione. Nec umquam me taedet, a partium studio alienum, de placitis quaerere quae, pro temporis ratione atque indole, sive propugnata sint, sive reiecta. Animo collustrantem principia atque rationes diversissimas, quibus usa sit Ecclesia Christiana, ut veritatem, a Deo patefactam, penitus
cognitam haberet, atque veram Christi religionis indolem magis magisque persentisceret, me sperare confiteor fore ut ab optata illa liberalitate non prorsus alienus fierem, quae varias patiatur sententias, nec nimis saeviat in errores, qui novi quidem
| |
| |
esse videntur, reapse tamen cum antiquioribus falsis opinionibus quam arcte cohaerent, liberalitatem significo, quae aureum illud Paulli probe teneat: Ἐϰ μέρους γὰρ γιγνώσϰομεν.
Pugnam autem Realistas inter et Nominalistas idcirco peculiari animadversione dignissimam duxi, quod adhucusque multos viros doctos in duas dividere partes videatur. Utrum suo iudicio plane stet Theologia, an auctoritati externae obtemperare debeat, quaestio est èt medio aevo, èt nunc agitata. Utrum rationi humanae omnia dijudicatu permittantur, an omnis abrogetur auctoritas, èt olim quaesitum est èt nunc quaeritur. Utrum universalia cognoscamus, an de singulis tantummodo nobis constet, sub iudice adhucusque lis esse nonnullis videtur. Hanc ob rem igitur maximi mihi fuit momenti videre, quamnam vim in praecipuis Theologiae medii aevi placitis cum Nominalismus habuerit, tum Realismus. Materies aderat, philosopha ratione exculta, quam tamen, ut theologiae ratione habita equidem considerarem, non opus fuit ut omnia evolverem Scholasticorum opera; quo factum est, spero, ut non nimis arrogans esse videar hoc argumentum pertractandum mihi eligens, quo studiorum Viris doctis, qualecumque sit, specimen proponam.
Est igitur quod laeter me hanc disquisitionem, pro viribus, absolvisse; est quod gratias tribuam sincerissimas omnibus, qui, ut aliquatenus saltem ad disputandum de hac gravissima re, idoneus essem, magno mihi fuerint auxilio. Illos vero recordantes, publice confiteri mihi liceat, quantum Tibi debeam, Promotor aestumatissime, Vir Cl. Vinke, pro benevolentia, qua me excepisti; pro
| |
| |
liberalitate, qua in specimine conscribendo, quoad fieri potuerit, Tu me pati solebas meum esse. Ne Tua amicitia prorsus indignus esse videar; nec umquam sinat animus meus, benevolentiae Tuae me immemorem fieri, quae per omnem vitam academicam, atque inprimis mensibus proximis mihi contigit. In verba enim magistri iurare numquam a me poscebas; libero, quamquam pio, animo de veritate me quaerere, nonne id semper Tibi gratum erat atque acceptum? Utinam Tibi persuasum habeas, - quod quoque Tuae curae, Tuaeque amicitiae erga nos, dulcis sit remuneratio, - omnes Tuos discipulos, Te, Vir Clarissime, et observare et diligere.
Neque aegre feras, Clarissime Bouman! me Te compellare, Tibique gratias agere. Quo imbecilliores, eheu, Tuae esse solerent vires, eo majoris, Tui nobiscum colloquentis, ardorem juvenilem faciebam. Inanis esset conatus, si eodem sermone elegantissimo, quem ex Tuo ore semper nos audire, numquam sane erat quod miraremur, exprimere vellem, quod sentio. Verba inculta ne spernas, obtestor; ducas enim me ex animo vereque dicere: Senectuti, Tuaeque corporis imbecillitati Deus adsit propitius. - Tibi parcat summa Ejus misericordia; Tibi tuoque collegae auxilio sit Numen supremum, scholas quoque defuncti habentibus.
Est sane quod doleam me Viro Clarissimo gratias non tribuere posse, cujus memoriam pie colimus. Eum enim, qui gravis nobis erat magister, ita tamen gravitatem comitate condire amabat, ut sincerus optimusque nobis esset amicus, eum enim, qui pietate aeque ac doctrina insignis, regiam scientiae nobis viam monstrare solebat,
| |
| |
etiamnum aura vesci Deus noluit. Sit illi terra levis, beatae sint domus coelestes!
Est sane quod doleam me adspicere finem qui et Tibi valedicere jubet, Vir Cl. Opzoomer. Scientiae copiam meam augeri, me puros servare mores, animique pietatem me fovere semper erat quod Tibi voluisti. Utinam mei aliquoties Tibi dulcis sit recordatio. Grato enim animo Tuum me praedicare discipulum numquam non juvabit.
Est sane quod doleam me adspicere finem. Longa enim est ars, brevis vita; quod, si animo occurrit, tristitia atque severitate me implet. Praeteriit aetas, quae securitate et alacritate cernitur; aetas, qua litteris incumbere, scientiae operam navare maximopere juvat. Ecquis ego sum, qui jam summos petam in Theologia honores? Praestaret ex integro me Scholas adire; praestaret secura illa gaudere vita Academica, omnium una idonea, qua utamur ut semper aliquid addiscamus, artibus et litteris instituamur, puerilemque nostram aetatem ad humanitatem informemus. At graviora nos vocant. Omnia invitant, ut ad vitae usum conferamus, quae edocti simus. Progrediendum est. Brevioris vitae longior, ut spero, pars superest, qua ita quoque litteras tractare debebo, ut ad aliorum usum eas transferam. Haec tamen laetitiam mihi non afferunt. Amicorum enim meminisse, quorum familiaritate usus sum, tristis est voluptas. Quo longiores tamen absimus, eo religiosiores curemus ne umquam nos nostrûm invicem obliviscamur.
Omnis vero voluptatis expers essem, Vos compellans, Parentes Optimi Carissimi! horam propinquam prospiciens, quae a Vobis me seiunget, nisi probe scirem ma-
| |
| |
gnum Vobis hunc diem afferre gaudium. Nec enim labori, nec curae umquam pepercistis, dum filius voti compos fieret. Etsi satis magnam laetitiam voluptatemque capiebatis ex futuro meo verbi divini ministerio, ad quod me rite informari vehementer cupiistis, Vos tamen maximo cumulari gaudio intelligo, quod specimen absolverim, idque Viris doctis proponam, ut summi in Theologia mihi contingant honores. Non profecto huius loci est, omnia Vestra enumerare beneficia, quorum nullius umquam immemor fiam. Quidquid in me est - hoc enim publice polliceri juvat - adhibebo ad pietatem illam, ad quam me informare studuistis, servandam, augendam; Piis parentibus Deus Optimus Maximus me dignum reddat filium. Nec Patris curae, nec sollicitudo Matris operam et oleum perdant.
Omnibus praeceptoribus, amicis omnibus valedico. Valeatis omnes, omnesque ametis iterum iterumque rogo.
|
|