Jano Davidi Pasteur et Joannae Henricae Kraane, sponsis(1778)–Paul Henri Marron– Auteursrechtvrij Vorige [Folio A1r] [fol. A1r] Jano Davidi Pasteur et Johannae Henricae Kraane, Sponsis. Coelibus ipse miser dum plurima taedia vitae Conqueror, et vacuos, nocte dieque, toros, (Hoc quis enim non invitus, cui sanguis et aetas Luxuriant vegeto corpore, Jane, ferat?) Tu facili incomptae vultu modulamina Musae Accipe, quae sponso fert pia vota tibi. Victor, Iö! Paphia jam cingere tempora myrto! Cedit amatori praeda Joanna suo. Huc ades, o Hymenaee parens! tibi festa parantur Sacra: tibi fulget thuris ab igne focus. O bene concordes animae! felicia vobis Saecula propitio numine spondet Amor. [Folio A1v] [fol. A1v] Aurea Pax socio foecundaque Copia lecto Praesideant dextris jugiter auspiciis. Quod, si fata jubent tranquilla silentia ruris Sectari, et vitam degere ab urbe procul? Hoc equidem sorti qui credit obesse beatae, Implicitum longe devius error habet. Casti rure habitant lusus, et candida virtus, Veraque cum prisca simplicitate fides: Otiaque hic doctis fas est dare plura Camoenis, Et rerum varias pendere rite vices. At vulgi strepitum Phoebus Sophieque recusant, Stet penes arbitrium tempus ut omne suum: Et conficta dolo urbanos mendacia vexant, Invidiaeque graves, turpis et ambitio. P: H: MARRON. XII KAL. vitil. M D CCLXXVIII. Vorige