Imago Amoris.
XV.
SEcundum excellentissimam animae nostrae portionem, quae est supremarum virium nostrarum Ga naar margenoot+ origo, ceu viuidum ac aeternum factum sumus speculum, cui is sempiternam suam impressit imaginem, quodque nullam aliam vnquam recipere imaginem potest. & hoc speculum diuino vultui semper propositum manet; atque ea re cum imagine quam suscepit, etiam ipsum sit aeternum. in hâc aeternâ imagine, id est, in Filio, cognouit nos Deus in seipiso, & antequam creati essemus, & nunc in tempore quando ad ipsum conditi sumus.
Haec imago in cunctis hominibus & essentialiter & personaliter inest, & singulis quisque totam eam & integram ac indiuisam habet: nec tamen simul homines vniuersi plus inde, quam vnus aliquis, habent. Atque hac ratione omnes nos vnum sumus, vniti in aeterno exemplari nostro, quod est imago Dei & omnium nostrum, & vltae & essentiae nostrae origo, in quo creata essentia & vita nostra sine medio, tanquam in causa sua aeterna dependet: neque tamen vel ipsa creata essentia nostra sit Deus, vel imago Dei sit creatura; nos enim creati sumus ad imaginem, id est, vt Dei imaginem suscipiamus.
Rusbrochius.