Maiestas Amoris.
VAlide Amor quantus es! quanta est tua infinita Maiestas! Quata cogitas, quantum imperitas, quanta diue ludis! Terra est stabilis, telis enim tuis concutitur. Vastum est mare, at tu etiam illud finisti. Penetrasti te vsque in caelum, nouitque te magnus Olympus. Pertimescant autem te omnia, & caelum spatiosum supernè, & quaecumque infra terram sunt & saecula tristia defunctorum. Tuâ autem potentiâ procul penetras quantum nunquam aspicit sol lucidus; tuo denique igni etiam lumen solare concedit metuens, & Iouis vnà cedunt fulmina. Oppianus lib. 2.
Sol calet igne meo; flagrat Neptunus in vndis.
Penta dedi Alcidae, Bacchum seruire coegi
Haec regna tenet puer immitis
Spicula cuius sentit in imis
Caerulus vndis grex Nereidum.
Ignes sentit genus Aligerum.
Peni quatiunt colla leones
Cùm mouit Amor, tum silua gemit
Murmure saeuo. amat insani
Bellua Ponti. Lucaeque boues,
Vendicat sibi Amor vnus omnes.