August.
Idiot.
Bernard.
Idiot.
AMor Dei, est rectissima animi affectio, quâ
diligitur Deus propter se, & proximus
propter Deum. O Amor praeceps! Amor sla-
grans, Amor vehemens, Amor te intra te cohi-
bere non valens: qui praeter te aliud cogitare
non finis: fastidis caetera, contemnis omnia prae-
ter te. dulciter capis, strenue stringis, sapienter
erudis, gloriosè illaqueas, oneras delectabiliter,
foeliciter vris, in dicto expectaris, nec confilio
temperaris, nec pudore refrenaris, neque rationi
subijceris. affectus es desiderabilis, experientia
dulcis, iucunditate plenus, fruitione aeternus: sa-
tians & reficiens, numquam fastidium generans;
vbi es, labor non est, sed sapor. teipso contentus
es; donas libertatem, pellis timorem, laborem
non sentis, meritum non respicis, praemium non
requiris: dissimulas & exspectas, sustines delin-
quentem, eumq́ue benignè trahis, adducis, &
conuerti facis ab errore viae eius. felix Amor, ex
quo oritur strenuitas morum, puritas affectio-
num, subtilitas intellectuum, desideriorum san-
ctitas, operum claritas, virtutum faecunditas,
meritorum dignitas, praemiorum sublimitas. A-
mor tuus Domine fons vitae est, nec viuere anima
potest quae non hauserit ex illo, neque haurire
potest nisi praesens fuerit ipsi fonti, scilicet tibi,
Iesv Christe, qui es fons totius amoris.
| |
L'Amour diuin.
II.
Dites-moy ce que c'est? qu' est-ce que l'on appelle?
Vn feu perpetuel, vne ardeur eternelle,
Vn voluntaire vol, vn larcin sans retour,
Vn aigle en ses regards, vn arc à blesser ames,
Vn ancre à les tenir, vn soleil plein de flames?
Le voulez vous sçauoir? c'est le diuin Amour.
| |