Amoris Diuini & Humani
Antipathia
Liber I.
Praeludium. An sit amor?
Thaul.
August.
D. Thom.
Macrob.
Idiot.
P. Beroal.
August.
Qvid quaeris? an sit amor? sapienter quaeris, sed
& insipienter. Sapiēter quaeris; quia ordine do-
ctrinae: insipienter, quia in te est. quod domi posside-
tur, frustra foris quaeritur. Si ais, in me amor nō est;
iniustus es: vbi charitas non est, nō potest esse iustitia.
Si non amas, odisti: odio vel amore ducimur: quaeris
adhuc an sit amor? si nō amas, sine volūtate es: om-
niū enim actuū voluntatis initiū & radix est amor.
Si nō amas, insanis: nō amare, dementia est. Si non a-
mas, nō homo es: inhumanū est non amare. Perseuer as
quaerere an sit amor? si non amas, mortuús es: sine
amore tanquam mortui reputamur. Sed quid vltra
disputo? cum mortuo ratio cinari, stulritia est. addu-
cam mortuum, sed scriptis viuentem. mortuo lo-
quatur mortuus: audiamus. Quod est in nauigio gu-
bernator; quod in ciuitate magistratus; quod in
mundo sol; hoc inter mortales est amor. nauigium
sine gubernatore, labascit; ciuitas sine magistratu,
periclitatur; mundus sine sole tenebricosus efficitur;
& mortalium vita, sine amore, vitalis non est. Credis
hoc? reuiuisces. si reuiuiscis; noli amplius quaerere:
habes quod quaerebas. vbi vita, ibi amor est: vbi a-
mor, ibi sunt omnia: ama ergo, & fac quod vis.
|
|