Censura.
EX commissione Admodùm Rever. & Eximij P. Magistri Guilielmi Bolli, Ord. Erem S. P. Augustini, Provinciae Belgicae Prioris Provincialis, praesens Opusculum perlegi; quod veram Sapientis sententiam, Eccl. 1. Stultorum infinitus est numerus; atque etiam ipsum Ciceronis dictum, Stultorum plena sunt omnia, partìm elucidat. Hìnc licet Noctuis possit esse invisum, cùm tamen nihil contineat, quod sanae doctrinae, aut bonis moribus adversetur, mitti poterit in lucem, ut etiam ipsi non videntes videant. Datum Brux. Kalend. Octob. 1668.
Fr Justus Anthoni, Erem. Aug. Provinciae Belgicae Diffinitor.