| |
| |
| |
Etymologicvm Tevtonicae Lingvae: Sive Dictionarivm Tevtonico-Latinvm,
PRAECIPVAS TEVTONICAE
LINGUAE DICTIONES ET PHRASES
Latine interpretatas, & cum aliis nonnullis linguis obiter collatas complectens:
Studio & Opera
Cornelii Kiliani Dvfflaei.
Opus Germanis tam superioribus quàm inferioribus, Gallis, Anglis siue
Anglosaxonibus, Italis, Hispanis, & aliis lectu perutile.
Quid hic praestitum sit, Praefatio ad Lectorem docebit.
Editio tertia, prioribus auctior & correctior.
Antwerpiae
Ex Officina Plantiniana,
Apud Ioannem Moretum.
M. D. XCIX.
| |
| |
NOBILIBVS ET MAGNIFICIS
CONSVLIBVS
Senatvi popvloque Antverpiensi
Cornelivs Kilianvs Dvfflaevs
Hoc Lingvae Tevtonicae
ETYMOLOGICVM
svi in patrio sermone excolendo stvdii, itemqve
singvlaris erga eos affectvs testandi cavssa
M.L. dedicat consecratqve.
| |
| |
| |
Cornelivs Kilianvs Dvfflaevs
Candido Lectori S.D.P.
Cvm ab hinc annos aliquot Christophorus Plantinus Dictionarium Teutonico-latinum typis
edere descreuisset, me id temporis, vt pro mei ingenij modulo aliquid in patriae linguae
ornatum ac splendorem meditarer atque tentarem, instigauit. Cogitanti autem mihi &
deliberanti qua potissimum ratione viro optimè de me merito gratificari, de patrio sermone
bene mereri, & multorum studiis consulere possem: operae pretium tandem visum est,
Teutonicas siue Teudiscas dictiones, quibus Germania inferior praecipuè nunc vtitur, aut
olim vsa est, in ordinem alphabeticum redigere, Latina interpretatione adiuncta, idque via
maximè compendiosa, satis tamen, ni fallor, moderata: ne obscuritatem breuitas, nauseam
prolixitas studiosis moueat.
Voces itaque Brabantis in primis vsitatas; plurimas insuper Flandris, Selandis, Hollandis,
Frisijs, & Sicambris (Gheldris nempe, Cliuiis &
Iuliacis,) Saxonibus quoque & Alamanis siue Germanis superioribus vsitatissimas, nobis
autem nunc minus tritas; imò quasdam ferè incognitas; ex vnaquaque lingua (vt non
Brabantiae solùm, sed & aliis Germaniae, praecipuè inferioris, regionibus, noster hic
labor vsui esse posset) studiosè collegi ac digessi: & singulis; cuiuscunque prosapiae;
suam interpretationem Latinam, synonymis largè copioseque ex probatissimorum auctorem
messe depromptis, attribui: dictiones autem parum Latinas & barbaras, tanquam vulgo
vsitatas, annotaui.
Communem Brabantici sermonis dialectum, & orthographiam typographis maximè tritam,
sedulò obseruaui, neque temerè quicquam mutaui.
| |
| |
Dictiones compositas; vt rudioribus & in Teutonica lingua minus exercitatis cognitu
inuentuque faciliores esse queant; ordine continuo collocatas, diastole siue distinctione
designaui. Deriuatiua quoque suis primitiuis apta conuenientique serie subieci.
Etymologias siue origines si non omnes veras, saltem verisimiles, multis vocabulis obiter
addidi: quae si philoglotto nimis curiosè scrutanti, longiùs, rationeque minus exacta,
petitae videbuntur; is ne Varronis quidem, Isidori,
aliorumque veterum coniecturas omnibus probari sciat. Scribit Varro, Obscura multa esse:
quod neque omnis impositio verborum exstat, quòd vetustas quaedam deleuit: nec quae
exstat, sine mendo omnis imposita: nec quae rectè est imposita, certa manet: neque omnis
origo est nostrae linguae è vernaculis verbis: & multa verba aliud nunc ostendunt, aliud
antè significabant, &c. Et Isidorus : Omnis rei inspectio, etymologiâ cognitâ planior
est. Non autem omnia nomina à veteribus secundùm naturam imposita sunt, sed quaedam
& secundum placitum. Hinc est quòd omnium nominum etymologiae non reperiuntur: quia
quaedam non secundum qualitatem qua genita sunt, sed iuxta arbitrium humanae
voluntatis vocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae nominum, aut ex causa datae:
aut origine, aut ex contrariis: quaedam etiam facta sunt ex nominum deriuatione:
quaedam etiam ex vocibus: multa etiam ex diuersarum gentium sermone vocantur: vnde &
origo eorum vix cernitur, &c. Haec Varronis & Isidori verba de Latinis, quis
Teutonicae linguae peritus, de Teutonicis quoque etymis dici posse neget?
Vocabula quàm plurima non tantum cum Germanicis superioribus, Saxonicis, veteribus
Anglicis siue Anglo-saxonicis; (quae cum
Germanicis inferioribus siue Teutonicis, licet dialectis nonnihil mutatis, prorsus eadem sunt,)
verùm etiam cum Gallicis, Italicis, Hispanicis, | |
| |
Latinis
quoque & Graecis, passim, vbi Ortographia, Etymologia, vocis similitudo, aut alia ratio
postulare videbatur, contuli: vt mutua linguarum collatione, illustriora fiant, quae alioqui
obscura manerent. Quam quidem opellam linguarum studiosis non parum profuturam, idque
expertos facilè ex vsu & fructu iudicaturos, haudquaquam dubito: erit enim ad linguas
faciliùs perfectiusque intelligendas & addiscendas apta imprimis & compendiosa isagoge siue introductio: maximè si frequentissimae per prosthesin, apheresin, epenthesin, syncopen; paragogen,
apocopen; antithesin, metathesin, alisque metaplasmi species mutandarum & variandarum literarum,
syllabarum ac vocum rationes atque consuetudines diligenter obseruentur, iudicioque acri
perpendantur. Ingentem autem dictionum Gallicarum, Italicarum & Hispanicarum cateruam
cum Germanicis superioribus & inferioribus, cum Saxonicis quoque & Anglosaxonicis
communem esse, historiarum veterum studioso Lectori satis constat: quandoquidem Germani,
magna Galliarum parte ipsis tradita à Gothis, in Gallia regnarint; & Franci, veteres Germani
dicti suerint: imò eandem cum Germanis linguam, vt multi asserunt, habuerint: Gothi ex
Cimmeriis orti, & lingua inferiori Germanica vsi, Italiam armis subegerint, vastarint atque
occuparint: in Hispania quoque vt in Gallia regnarint: & Hispani antiqui Teutonica lingua vsi
sint, vt testantur Lucius Marincus, Iornandes, Paulus
Orosius, Rodericus Toletanus, S. Isidorus, Paulus Aemilius, Io. Goropius Becanus, & alij
non pauci. Et has quidem linguarum, cum vicinis
Gallicis, Italicis, Hispanicis; Latinis quoque & Gręcis; collationes cursim annotasse sufficiat.
Earundem autem & aliarum propinquiores origines affinitatesque excutere, atque
Babylonicum omne chaos perscrutando discutere,
cuiuis, in his & aliis linguis exercitato atque versato, libe- | |
| |
rum esto: ego me intra meos limites;
ne sutor vltra crepidam; contineo.
Peregrinarum, absurdarum, adulterinarumque aliquot vocum Appendicem ad calcem libri
adiunxi, earum maximè quas primò Pragmatici, & Rabulae forenses; deinde Rhetores
rhythmici, nasutuli, scioli; postremò exterorum militum colluuies hac bello intestini, nimis (proh dolor) diuturni tempestate, inuexerunt: vt
singulis exactè cognitis, legitimis rectè vti, adulterinis autem non abuti discant purioris linguae Teutonicae curiosi.
Nomenclaturam praeterea Teutonico-Latinam Regionum, Populorum, Oppidorum, Marium,
Sinuum, Paludum, Fluuiorum, Montium, Siluarum, veteres & recentes appellationes
complectentem, ex diuersis scriptoribus excerpsi, collegi, & tertiae huic editioni addidi.
Denique Colophonis loco accesserunt propria
quaedam hominum, praecipuè Gothorum, Vandalorun, Germanorum, Teutonum,
Saxonum, & Anglosaxonum nomina, à viris doctis variè explicata, à me verò vndique
conquisita, & in ordinem alphabeticum digesta: è quorum plurimis, continua serie dispositis,
conuenienterque interpretatis, multarum
dictionum veterum verae genuinaeque
significationes & origines elici poterunt.
Breuiter quicquid ad vernaculae nostrae linguae cognitionem, Latinam
interpretationem, & cùm aliis nonnullis linguis
collationem requiri posset, sedulò & compendiariò congessi atque digessi: ita vt nostrum hoc
opus nostratinus ad Latinam linguam ex Teutonica; extraneis autem qui Latinè sciunt, ad
Teutonicam ex Latina perfectè addiscendam, vsui imprimis futurum sperem.
Vale, candide Lector, & nostro labore vtere ac ftruere. Antuerpiae ex anagnosterio
Plantiniano. M. D. XCVIII.
| |
| |
| |
Conradi Gesneri in Mithridate, de Lingvae Brabanticae Excellentia Praestantiaqve Testimonivm.
Brabantica
lingua inter caeteras Belgicas siue inferiores Germanicas circa
Rhenum & ad Oceani litora sitarum regionum, elegantior hodie habetur, propter Louanium
metropolim, in qua literarum studia florent, & Bruxellas primariam Imperatoris aulam, [&
Antuerpiam, celeberrimum emporium.]
Frisij quondam planè peculiari, dura, & multum à vicinis distante dialecto vsi sunt, qua
contractus omnes & negotia transfigere & describere solebant. Hodie autem Occidentales
Frisij, in ciuitatibus praecipuè, ad Brabanticum & Hollandicum sermonem proximè
accedunt: cùm propter Hollandorum negotiatorum commercia, tum quòd Caesar ibi
principatum obtinens in summa eorum Curia Brabantos plerunque constituit: qui sua lingua
& ius dicunt, & res controuersas contractusque omnes plebi conscribunt.
| |
| |
In Cornelii Kiliani Ervditi Viri Etymologicon.
Quisque Belgica amare, Belga, verba
Audes; hunc quoque amare Kilianvm
Aude. qui egregio suo labore
Sermonem tibi patrium propinat
Iam purum nitidumque; qui fuisset
Aut aui aut proaui tui, meique.
Non hîc Galle tuas, tuas Ibere,
Tuas Itale nunc reposce voces:
Nostra haec fabula, scaena tota nostra est.
Ite exotica verba: Kilianvs
Dat pura & puta Belgica. & quid vltra?
Et pura & puta dat simul Latina.
Duplex gloria. gratia esto duplex,
Et Belga hunc amet, atque amet Latinus.
| |
| |
Ad Dictionarivm Etymologicon
Cornelij Kiliani Dufflaei,
Qvis putet in medio nos solem sole latere?
Sol tamen in medio nos quoque sole latet.
Lux in luce, latex in flumine, in abore poma,
Sic nos Tantalidas copia ludificat.
Quid magis est nostrum, quam verni idiomatis vsus?
Nos tamen hoc vernum penè idioma fugit
Nescio an ignaros, pertaesos an mage nostri,
Semper vt in propriis nausea rebus inest.
Non ita germani vindex sermonis, & aeui
Seu Cicero aut Varro posthumus ille sui
Interpres Kilianvs, ab ipsis fontibus omnes
Qui Belgarum vnus rite recludit opes.
Dvfflia quo tanto modò clarior exit alumno,
Et propè par Grudiis tollit in astra caput.
Ille nouum cornu reserans Cornelivs, ille
Diuite inexhausti gurgitis amne fluens
Indigenas latè latices natiuaque pandit
Flumina, quaesitam prompta leuare sitim.
Inde domi pleno se Tevto inhurgitet ore:
Nil hîc quod vitio verterit exter habet.
Quin mage Belgarum semel ille nouo ebrius haustu,
Non alio posthac fonte madere velit.
Max Aemylianus de Vriendt
Senatui Gand. à secretis.
| |
| |
Cornelio Kiliano Lingvae Tevtonicae assertori,
Epigramma.
Aurea cecropiae miramur flumina linguae;
Miramur linguae delicias Latiae:
Dementes: patrij in patriâ sermonis egentes
Lucem in luce, & aquas quaerimus inter aquas.
Ergóne Belgarum, quae quondam floruir, ibit
Pessum, armis tellus, linguaque barbarie?
Fallor. adest vindex, rediuiua vocabula Belgis
Qui reddat, patriae restituens patriam.
Te Kiliane dij dederunt: tu fortiter ausus
Perfice: siste, tene iam fugientem aciem
Verborum veterum: quorum pars maxima sparsim
Deposita ab densis nupta erat à tenebris!
Tu siste: & linguae tu Stator habebere nostrae;
Sic Statorem habuit Romula terra Iouem.
| |
| |
In Cornelii Kiliani Dvfflaei Etymologicvm Belgicae Lingvae,
Ad ipsam Belgicam Carmen.
Belgica iamdudum vario labefacta tumultu
Ciuilis inter arma belli, viribus
In peius collapsa tuis; ah, perdita tandem
Sapiscis? an necdum vides miserrima,
Ingens quò veteris cessit tibi gloria famae,
Dum mutuis perire gaudes caedibus,
Fortunis inimica tuis? experta malorum,
Quae dira Martis suscitauit factio,
Plus satis. Heu! toto quid restat corpore sanum?
Vox ipsa fari patrios nescit sonos.
Saeua peregrinas misces in praelia voces,
Oblita priscum nominis tui decus.
Crede, haud obueniant grauioris signa ruinae,
Quàm perdidisse propriae linguae sonum.
An nescis? Iudaea potens & Graecia bellis,
Atque ipsa Roma totius mundi caput,
Imperij ac linguae simul amisere decorem.
Damnis alîus si sapis, rectè sapis.
En tibi, qui tantae minuat discimina cladis,
Vindex adest Dufflaeus; inter caeteros
| |
| |
Sidere quos fausto peperisti Belgica natos,
Tuam tueri curat ille gloriam.
Vocibus insomnes noctesque diesque legendis
Transegit, arte seu labore maximus:
Pristina queis rursum constet tibi graia linguae,
Nec exterorum serua mendices sonos.
Ast docto proprios diffundas ore lepores,
Quos hoc libro te Kilianus edocet,
Dignus amore tuo, atque aeterno dignus honore:
Etsi hunc sibi non quaerit, at magis tibi.
| |
| |
| |
Index eorvm qvorvm Nomina Compendio in hoc Etymologico
appellantur, & quorum opera vsi sumus.
A
brahamus Ortelius
Adrianus Iunius
Adrianus Turnebus
Alfricus Saxo
Amsterodam. Rhet. Rhyth. Teuton. Colleg.
Andreas Alciatus
Andreas Althamerus
Andreas Velleius
Antonius Nebrissensis
Antonius Posseuinus.
Baptista Fauolius
Beatus Rhenanus
Bonauentura Vulcanius
Burckhardus Mangelfeldius
Carolus Bouillus
Carolus Stephanus
Christophorus Vladeraccus
Conradus Gesnerus
Cornelius Kempius
Eckardus de Rebkavv, Speculi Saxonici interpres
Emanuel Sà
Erasmus Roterodamus
Flaccus Illyricus
Franciscus Hottomannus
Franciscus Brugensis
Franciscus Phoebus
Gabriel Paleotus
Georgius Agricola
Georgius Coluenerius
Gerardus Mercator Rupelmondanus
Gilbertus Cognatus
Guilielmus Budaeus
Guilielmus Durandus
Guilielmus Camdenus
Guilielmus Lambardus
Guilielmus Rondeletius
Henricus Stephanus
Henricus Frisius
Hermannus Comes Nuenarius
Hubertus Thomas Leodius
Iacobus Marchantius
Ioachimus Hopperus
Ioachimus Perionius
Ioannes Auentinus
Ioannes Bocatius
Ioannes Bodinus
Ioannes Brodeus
Ioannes Claius
Ioannes Custos Brechtanus
Ioannes Frisius
Ioannes Goropius Becanus
Ioannes Heroldus
Ioannes Murmellius
Ioannes Paludanus
| |
| |
Ioannes Rauisius Textor
Ioannes Tritthemius Spanheimemsis abb.
Iodocus Badius, Ascensius
Iodocus VVillichius
Iornandes Episcopus Rauennas
Iosephus Scaliger
Iustus Lipsius
Lambertus Lambardus
Lazarus Baysius
Leuinus Lemnius
Lilius Greg. Gyraldus
Ludouicus Caelius Rhodiginus
Ludouicus Guicciardinus
Ludouicus Viues.
Martinus Islebius
Mathias Lobelius
Mathias Schenckius
Michael Angelus Blondus
Michael Beuterus
Nathan Chytraeus
Otfridus Monachus S. Galli
Pancratius Castricomius
Paulus Diaconus
Paulus Merula.
Petrus Andreas Matthiolus
Petrus Apherdianus
Petrus Bellonius.
Petrus Diuaeus.
Petrus Hanssius Edammensis
Petrus Nannius
Philippus Malerius.
Rembertus Dodoneus
Robertus Constantinus
Robertus Stephanus
Salicae legis Francorum Scriptor
Sebastianus Munsterus
Simon Pelegromius
Simon Verepaeus
Stephanus Pigius
Theodorus Clutius
Thomas Cantipratanus
Thomas Thomasius
Vitus Amerpachius
VVilleramus Abbas
VVolfgangus Hungerus.
| |
| |
| |
Horativs in arte poetica.
Multa renascentur quae iam cecidere; cadentque,
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet vsus,
Quem penes arbitrium est, & ius & norma loquendi.
|
|