Oeuvres complètes. Tome XXII. Supplément à la correspondance. Varia. Biographie. Catalogue de vente
(1950)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 297]
| |
Varia 1682-1695.1682 (ou 1683).Manuscrit F. p. 159 (les dates du 16 avril 1682 et du 25 mars 1683 se trouvent respectivement aux p. 112 et 169. À la p. 159 Huygens mentionne l'oraison de juin 1682 de de Volder nommé professeur à l'Université de Leiden). Keteltas in libro Belgica lingua edito de usu declinationis magneticaeGa naar voetnoot1), scribit etiam aes a magnete attrahi, ut si acum ex eo metallo subtili cuspidi imponas, magnetis opera conversiones faciat. Idem quoque, sed minus evidenter argentea acu evenireGa naar voetnoot2). De aere ipse antehac expertus sum regula aenea aequilibrataGa naar voetnoot3). Fundum cavi in media acu, quod cuspidi erecto incumbit optime formari ait terebella exacte plana non vero in cuspidem acutam desinente aut rotunda. Puto adamantis exigui planam superficiem optimo successu hic adhiberi posse. Existimat posse acus longitudinem ad 8 decemve pedes produci. Vidi ab ipso effectam pedum 3 longitudine. AC lamella aenea. Chalibem fissam diducit in AC. Ut acus vim magneticam induat, hac ratione uti praecipit, ut postquam magnete contacta fuerit, ceneri calido imponatur donec caeruleum colorem contrahat. deinde rursus tangatur magnete, atque iterum in igne eundem colorem accipiat atque ita | |
[pagina 298]
| |
pluries fiatGa naar voetnoot4). Intelligendum vero (quod non addit) auferendum aliqua parte superficiei colorem caeruleum semel contractum, quo appareat singulis vicibus num eum caloris gradum attigerit qui colorem istum producere solet. Chalybem acubus faciendis idoneam ita experitur, ut acum magnete non contactam cuspidi imponat, eique chalybis frustum similiter intactum admoveat, à quo quanto magis acus pelletur vel attrahetur, eo melior chalybs censebitur; si nihil moveat nullius pretij erit hac in re. Même endroit. Ex Burcheri de Volder Oratione de Conjungendis philosophicis et mathematicis disciplinis (apud Jac. Voorn, Leidae) Lugd. Bat. 17 Cal. Julij 1682. Inscripta Curatoribus Academiae dis de Werckendam, Beverning, Beuningen. Hinc elegantissima pendulorum doctrina, et ex hisce accuratissima temporis observatio, sine qua in astronomicis, ut alia taceam, nihil exacti fiet unquam. Hinc accuratiora nuper inventa horologia, quae absque vibrationum in pendulis cognita proportione, absque Cycloidis lineae contemplatione, vere intelligentur nunquam. Quod inventum ut illustri Hugenio debet orbis literatus, ita illi debuisset nunquam nisi caeteris cum scientijs, in quibus excellit vir magnus, reconditam conjunxisset mathematicarum artium notitiam. |
|