Oeuvres complètes. Tome XXII. Supplément à la correspondance. Varia. Biographie. Catalogue de vente
(1950)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 181]
| |
Varia 1658-1666.1658.Dans sa lettre du 5 mars 1659 à Boulliau (T. I, p. 361) Huygens donne une description de sa lunette astronomique ainsi que de l' ‘engin à trois perches...par la quelle je [la] hausse’. Le Manuscrit A fait voir que cet engin date d'avant septembre 1658, puisqu'il y est représenté à la p. | |
[pagina 182]
| |
classique, pour les sciences modernes, la mathématique, la physique, l'astronomie, les arts mécaniques, l'architecture etc. n'excluait pas chez lui celui pour la civilisation antique dont d'ailleurs cette instruction même lui avait appris - sans qu'il ait jamais eu l'ambition, nous l'avons dit aussi à la p. 37 du T. XVII, d'être historien lui-même - que proviennent les arts et sciences de l'Europe moderne; bien souvent du moins ils s'y rattachent. Sans doute, nul ne dira que notre architecture du dix-septième siècle ou des siècles antérieurs est directement et ostensiblement liée à celle des Egyptiens, même si l'on n'en considère que le côté technique exclusivement. On ne sera néanmoins, croyons-nous, pas surpris de voir Huygens s'intéresser particulièrement aux pyramides. Ne les ayant pas visitées lui-même, il doit se borner à enregistrer sur ces célèbres monuments les données fournies par différents voyageurs antiques et modernes. Le plus récent des auteurs considérés par lui est le professeur d'astronomie J. Greaves, premier savant, paraît-il, qui ait pris des mesures exactes: il traduit en latin une partie de sa publication anglaise de 1646. Chartae mathematicae f. 9-10. | |
Dimensiones Pyramidis Aegypticoe maximoe secundum diversos.Strabo lib. XVIIGa naar voetnoot1). Τετταράϰοντα δ᾽ἀπὸ τῆς πόλεως σταδίοις παρελϑόντι, ὀρειν τιςὀϕρύς ἐστιν, ἐϕ᾽ᾗπολλαὶ μὲν πυράμιδες εἰσὶτάϕοι τῶν βασιλέων. τρεῖς δ᾽ἀξιόλογοι, τὰς δὲ δύο τούτων ϰαὶ ἐν τοῖς ἑπτὰ ϑεάμασι ϰαταριϑμοῦνται˙ εἰσὶ γδ᾽ σταδιαῖαι τὸ ὕψος, τετ ράγωνοι τῷ σχματι, τῆς πλευρᾶς ἑϰάστς μιϰρῷ μεῖζον τὸ ὕψος ἔχουσαι.
Purchas Pilgrim.Ga naar voetnoot2) 6. Booke Ch. 8 § 3Ga naar voetnoot3). out of Georg. Sandijs journey an. 1610. | |
[pagina 183]
| |
lib. 2Ga naar voetnoot4). The greatest of the three, and chiefe of the worlds seuen wonders, being square at the Bottome, is supposed to take up eight acres of ground. Euerij square being three hundred single paces in length, the square at the topp consisting of three stones onlij, yet large enough for threescore to stand upon. ascended by two hundred and fiftie five steps, each step about three feet high, of a breadth proportionable. 20 yeares it was a building by 366000 men continually wrought upon. Plin. lib. 36. c. 12Ga naar voetnoot5). 366 hominum millia annis 20 eam construxisse produntur. Tres vero factae annis 68. mensibus 4. Amplissima 8 jugera obtinet soli, quatuor angulorum paribus intervallis 883 pedes singulorum laterum. Latitudo à cacumine pedes 25. Peregrin. Hierosolijmit. Princ. N.C. RadziviliGa naar voetnoot6). Duae majores stupendâ et incredibili sunt magnitudine; altera tamen excellit, quae tam in altitudine, quàm in latitudine et longitudine trecentos habere cubitos dicitur. Ascensus propter lapidum crassitiem (quilibet lapidum 3. cubitos longus et latus, altus verò plus quàm uno et semisse) grauis et laboriosus, securus tamen est. et licet passu conuenienti usus fuerim, vix tamen intra unam et dimidiam horam Pyramidis summitatem ascendi, ubi planicies est quadrata spacium decem cubitorum in qualibet parte complectens. Purchas PilgrimageGa naar voetnoot7). 6. BookeGa naar voetnoot8) 2. Ch.Ga naar voetnoot9) § 2.Ga naar voetnoot10). Bellonius affirmeth that the | |
[pagina 184]
| |
Pyramides rather exceed then fall short of the reports of the ancient: and that a strong and cunning archer on the top, is not able to shoot beyond the fabrick of one. Which VillamountGa naar voetnoot11) being there caused to be trijed and found true. William LythgowGa naar voetnoot12) writeth that the height of one is 1092 feet (Pliny saith 883. the second 737. the third 363) as their dragoman told him. The top thereof is all one stone (Sandijs hath 3. stones) which hee measured seuenteen foot in euerij square. Le Sr. de Stockhove voyages au Leuant. 1631. 32. 33Ga naar voetnoot13). Nous montames jusques au haut de la pyramide, laquelle par enbas paroist pointue: ce neanmoins nous y trouuames une platte forme de 18. pas de tour, consiste de 8 pierres. - Cette Pyramide a 240. rangs de pierres d'enuirons 3. pieds de hault. et 1088. pas de tour. Jan Somer. Reise naer Levante. 1590Ga naar voetnoot14). De Grootste daermen op kan gaen is, soo men seght, van 334 schreden breedt. maer een van ons geselschap heeft 't selve versocht, vonde maer 260 schreden. De Hooghde is wonderlijck ende schijnt heel scherp. nochtans hebb ick tot 16. persoonen daerop sien staen. Bellon. ibid. citatusGa naar voetnoot15). vide infra. Hij is vierhoeckigh, ende wij sijn basis ofte voet metende vonden die 324. passen van d'een hoeck tot d'andere breedt. ende beginnende te tellen van 't onderste deser Pyramide vonden wij ontrent 250. trappen tot boven toe, yder trapp hoogh zijnde 5. voeten, ende elcke voetschoen lang 9. steken. Den oppersten top houdt 2 passen in sijn diameter dat is 2. passen breedt en twee passen lang. soo datter 50 man boven op souden konnen staen. Notatur ibidemGa naar voetnoot16). Men kan soodanighe grootte nu niet vinden, daerom gaen wij | |
[pagina 185]
| |
de beschrijvinge van Herodotus, Diodorus ende andere voorbij en volgen alsulcke die onlangs dese gebouwen gesien hebben, de welcke segt dat de grootste 250. trappen hoogh is, elcke trap van malkander staende 5. voet, van 9. steeck elcke voet, twelck geen stroo-breedt minder is, als een Amsterdamsche stadts houtvoet van 11 duym. Volgens dien soude dese Pyramide hoogh zijn 1250. houtvoeten. Petr. Bellon. Obs. lib. 2. cap. 42.Ga naar voetnoot17). Amplissimae Pyramidis basin dimensi sumus, quae quatuor angulorum paribus intervallis cum sit 324. passus habet in singula latera, paululum extensis cruribus, gradiendo singulos passus numerantes. A basi autem ad ipsius fastigium, supputatione factâ, comperimus circiter 250. gradus, quorum singuli altitudinem habent 5. solearum calcei novem pollicum longitudinis. - Peritissimus atque validissimus sagittarius in eius fastigio existens atque sagittam in aerem emittens, tam validè eam ejaculari non poterit, ut extra molis basin decidat, sed in ipsos gradus cadet: adeò vastae latitudinis, uti diximus, est haec moles. - Cap. 43. Primae fastigium in planitiem desinit, duos passus in diametro patentem, in qua 50. homines consistere queant. Car. Clus. ad Bellon.Ga naar voetnoot18). Si planiciei, quae in primae Pyramidis fastigio est, diameter 2. dumtaxat passus ampla est, quomodo 50. viri in ea stare possint? Hallucinaris, Belloni aut Typographus numerum à te scriptum fideliter non expressit: quapropter verisimilior est Villamontij sententiaGa naar voetnoot19), qui scribit fastigium illius Pyramidis ex singulari lapide constare, cuius diameter esset 6. passuum, siue (ut eius verbis utar) cuius singula latera ad minimum 15. pedes essent longa. nec in totâ Pyramidis descriptione | |
[pagina 186]
| |
convenit per omnia cum Bellonio. Nam scribit eius Basin singulis lateribus protendi in 400. passus. hoc est ambitum ipsius Pyramidis 1600. passuum esse. siue 4000 ped. (singulis enim passibus 2½ pedes tribuit) conscendi autem forinsecus 215. veluti gradibus, qui efficerent plusquam 992. pedes. nam perinde alta est ac lata. Bellonius autem tribuit singulis basis lateribus 324. passus, et 250 gradus altitudinis. Manuscrit K, p. 69-74. 29 Sept. 1658. Ex pyramidographia Joh. Greaves, Professoris astronomiae Oxoniensis, anglice edita 1646Ga naar voetnoot20). Locus trium maximarum pyramidum in monte saxeo sterilique inter Memphim oppidum (grand Cairo hodie) et quod appellatur Delta. a Nilo minus 4 millia passuum à Memphi 6. vico apposito quem vocant Busirin, in quo sunt assueti scandere illas. Plin.Ga naar voetnoot21). Praecipuae trium autor est Chemmis quem alij Cheopem vocant. Proximam huic Cephren struxit frater Cheopis. Tertiam Mycerinus filiusGa naar voetnoot22). Tempus quo Cheops suam fundavit autoris calculo cadit in annum ante Christum 1266Ga naar voetnoot23). | |
[pagina 187]
| |
Haec ab Aegypti planicie Occidentem versus quarta milliaris parte sita est, in arenosis Libyae desertis. in vertice saxei montis 100 aut amplius pedibus alti, verum ascensu faciliGa naar voetnoot24). Singula latera pedum Anglicorum 693Ga naar voetnoot25). qualium vero pes anglicus 1000 partes continet, talium Rhenolandicus noster 1033. Ergo erit latus quodque 671 circiter pedum nostratium. Altitudo perpendiculi pedum 499 AnglicorumGa naar voetnoot25). hoc est 483Dans la pyramide Huygens a placé le dôme d'Utrecht qui a une hauteur de 110 M.
nostratium. Figuram ita describit: nempe si super singula latera quadratae baseos totidem triangula aequilateraGa naar voetnoot26) constituantur, et in unum verticem coeant, ea veram pyramides formam efficient. unde altitudinis dimensio ex lateribus data erit. In summo tamen planicies est, novem lapidibus constrata, praeter binos qui in extremis angulis desunt. latitudo superficiei pedum 13 28/100Ga naar voetnoot27). Gradus quibus ascenditur non omnes pari sunt altitudine, alij enim fere 4 pedum Anglicorum, alij minus quam 3. nempe quo vertici propiores eo minus alti. latitudo pro ratione altitudinis. Exactam mensuram capere non potuit quod corrosi sint vetustate lapides. Hinc neque conscendi commodè potest praeterquam ab australi parte, vel orientali qua boreae jungitur. Singulorum graduum altitudo uno lapide constat. Eiex montibus Arabiae petiti dicunturGa naar voetnoot28). Numerus graduum est 207Ga naar voetnoot29). | |
[pagina 188]
| |
Fabulosum quod memorant aliqui sagittam in fastigio stanti emissam extra pyramidis basin non casuramGa naar voetnoot30). A boreali latere postquam ad 38 pedum altitudinem ascenderis aggere è terra congesto, quadratus ac angustus aditus est ad interiora pyramidis, aequali spatio a binis utrinque angulis remotus. Latitudo ad 3 pedes et 463/1000. Primum angulo 26 gr. declivis descensus est, longitudine 92½ pedum. sed in fine 9 pedum spatio duplo minori est altitudine. latitudo tamen eadem. Parietes affabrè constructi vix apparentibus lapidum commissuris. Hanc angustam viam cum accensis cereis emensi, nec sine difficultate, quia ubi arctissimum iter est, prono corpore repere necesse erat, tandem in locum paulo latiorem mediaeque altitudinis pervenimus, sed ruderibus oppletum, effosso pavimento; incertum curiositate an avaritia alicujus qui thesaurum ibi latere crediderit. Longitudo loci ejus pedum 18Ga naar voetnoot31). A leva prope introitum ascendimus a steep and massy lapidem 8 aut 9 pedibus altum. atque ita priorem porticum ingressi sumus. Hujus pavimentum leniter acclive est, polito marmore stratum idque si qua sordibus ac fuligine coopertum non est, candidi plane coloris apparet. latera vero lapide impolito neque tam duro atque hi quos diximus constant, ijsdemque superne contegitur. latitudo 5 pedum, parque fere est altitudo. Funiculo longitudinem inquirens, inveni eam pedum 110. Hanc porticum alia excipit, opus eximium sive materiam sive artem spectes. Ea muro (by a wall) a priori illa dirimitur, quem inclinato corpore subeuntes quadratam specum ingressi sumus, ejusdem fere amplitudinis ac prior illa quae ad introitum est pyramidis, sed exiguae longitudinis. Hujus pavimentum horizontali plano aequidistans contra quam in utraque porticu. Exeunti eam (at the end of it) ad dextram puteus est Plinio memoratus. Rotundus hic est trium paulo amplius pedum diametro. latera marmore candido incrustantur. Descensus ad fundum datur, incisa hinc inde ad latera perpendiculari foraminum serie in qua pedes manusque inseri queant. quomodo plerasque etiam Alexandriae cisternas constructas vidimus. Profunditatem putei linea dimensus, reperi pedum 20, etsi Plinio sit 86 cubitorum. Verum ratio discriminis ea proculdubio dicenda est, quod ruderibus nunc oppletus sit, ut patuit nobis lumine ad fundum injecto. Hinc digressi, et in plano ad libellam porrecto ad 15 pedes procedentes, aliam quadratam semitam introivimus, priori ex adverso sitam ejusdemque capacitatis. Lapides e solidissimo marmore, atque inter se quam | |
[pagina 189]
| |
affabre commissi. Haec semita eadem planitie continuata spatio pedum 110, ad cellulam ducit laqueatam im qua propter odorem tetrum qualis è sepulcris exire solet (gravelike smell) tum quod ruderibus magnam partem erat oppletus [sic], non diu substitimus. Longitudo pedum fere 20, orientem occidentemque respicit. latitudo pedum 17, altitudo 15. Parietes integri (are entire) etiamnunc, gypsoque illiti. Lacunar magnis lapidibus et expolitis constat, non in arcum compositis sed in angulum verius acclinatis. A latere orientali medio loco alio ducentis semitae velut vestigium apparet. Utrum hac ad speluncam immanis illius Sphingis vel Androsphingis ut Herodoto appellare placuit, sacerdotibus olim aditus fuerit, an aliovorsum, non ausim affirmare. Sphingem equidem non longe à pyramide abesse (south east of it) ipse animadverti. quodque uno constat lapide, longitudinis secundum Plinium 143 pedum, altitudine 62, in compasse about the head 102 feet. Quin imo fortasse ne via quidem ulla heic fuerit, sed cavitas tantum, ubi idolum impositum antiquitus, vel alioqui ornatus gratia adjecta. Nos eandem quam veneramus viam remensi, posteaquam ab angusta hac specu exiimus, inde supra eam conscendimus, rectaque progressi per secundam quam dixi porticum, 26 graduum angulo surgentem, denique in aliud conclave pervenimus. longitudo porticus inde à puteo 154 pedum; simul computato 15 pedum transitu supra descripto, eo videlicet qui inter puteum et quadratum foramen super quod conscendimus interjacetGa naar voetnoot32). Hosce memoratos hactenus subterraneos meatus perpendenti, mirum non videbitur quod de mirabili Echo hîc extante a Plutarcho proditum estGa naar voetnoot33), quae nimirum 4ter aut quinquies missas voces replicet. Ego exploso prope introitum pyramidis sclopeto diu reboantem sonitum audivi ad sensum evanescentemGa naar voetnoot33). Caeterum porticus haec posterior tota intus candido marmore extructa est. In altitudinem 26 pedibus patet lata pedes 6 870/1000. Quanquam ex his non plures tribus cum 435/1000 unius, mediae semitae cedant, utroque à latere scamnis (like benches) e polito marmore a djacentibus. Unumquodque horum 1 717/1000 pedis in latitudine habet; totidemque altitudini tributi sunt. Qua parietibus utrimque scamna junguntur foraminibus rectangulis incisa sunt è directo hinc inde sibi respondentibus, quod alio proculdubio quam ad ornatum spectabat. Parietes non ineleganti ratione ita constructi sunt ut quisque superior lapis ultra | |
[pagina 190]
| |
subjectum sibi trium circiter unciarum latitudine promineatGa naar voetnoot34). lapides vero ab imo ad summum non plures 7 sunt, tanta singulis magnitudo. Ab hac porticu in aliud | |
[pagina 191]
| |
quadratum foramen successimus priori prorsus simile. hinc in exigua duo conclavia pone se sequentia, Thebaico marmore variegato undique inducta (lined). Alterum alteri prorsus simile. Pavimentum planum ad libellam, forma oblonga; hinc 7 pedum inde 3½. Altitudo 10 pedum. In parietibus qui orientem occidentemque spectant circiter 2½ pedibus à summo lacunari, (quod ipsum pavimentum latitudine nonnihil excedit), triplex cavitas visitur, hac fere figura (or little seats). novissima harum cellularum à priori marmoreo saxo, rubro maculosoque determinatur, binis cardinibus suspenso (which hangs in 2 mortices, like the leaf of a sluce) inter duos parietes. hoc tribus amplius à fundo pedibus est remotum, binis item ad summum lacunar deficientibus. Hinc aliud rursus quadratum foramen, seu mavis specus, sese
nobis obtulit, quinis rectis lineis superne adscriptis. De cetero eadem quae praecedentis amplitudo. novem pedibus paulo minor longitudo erat. Tota è Thebaico marmore eoque exquisitè laborato. Post hanc sumptuosum denique et magnificum conclave intravimus. Ab extremo secundae porticus ad hoc usque, in eodem plano 24 pedum distantia est. Hic veluti centrum totius pyramidis aequali ad singula latera interstitio. Pavimentum lateraque omnia e solido Thebano marmore extructa, ac resplendente etiamnum, nisi quod fuligine cereorum obfuscatum est. Sex lapidum ordinibus latera vestiuntur. Eorum vero quibus superne integitur stupenda longitudo est, eadem nempe quae conclavis ipsius. Haec accuratè inquisita, qua imus lapidum ordo secundo conjungitur, inventa fuit pedum Anglicorum 34 380/1000. Item latitudo similiter accepta, erat pedum 17 190/1000. Altitudo pedum 19½. Haec eo accuratius dimensus sum, quod aptissime hoc loco certa minimeque variabilis mensura posteritati constitui posse visa est, qua de re plurimi hactenus laborarunt. Medio magnifici hujus sacelli, Cheopis stat monumentum. Uno e lapide cavatum, et vacuum intus, inopertumque. digito tactum clarum sonum edit, neque id mirum tamen. Materia eadem quae totius circa conclavis, e marmore nimirum rubris candidis nigrisque maculis variegato. Tali quoque obelisci constant qui Romae et Alexandriae supersunt. Forma monumenti velut duorum cuborum juxta se invicem consistentium. Nulli incisi characteres visuntur, nulla coelatura aut imagine quemadmodum nec in reliqua omni pyramide. Longitudo extrinsecus accepta 7 pedes et 3½ uncias aequabat. Altitudo 3 pedes cum 3¾ unciae. Par latitudo. Intrinsecus longitudo non ultra 6 488/1000 pedis. | |
[pagina 192]
| |
latitudo ad partem borealem accepta 2 218/1000 pedis. altitudo 2 860/1000. Hinc pate nihilo majora quam nunc sunt hominum corpora fuisse priscis temporibus, quod contra aliqui existimant. Liquet porro non potuisse perfecto jam opere monumentum hoc eo loci importari, sed simul cum ipsa Pyramide fabricari debuisse. Situs ejus exactè septentrionem austrumque inter aequidistantibus camerae ipsiusque monumenti lateribus, praeterquam quod àb Orientali pariete duplum intervallum est ejus quod ab opposito. Subtus effossum aliquousque pavimentum reperi, forte an thesauri potiundi spe. Parietibus utrisque ad Septentrionem Meridiemque sitis ex opposito foramina quadrangula incisa animadverti; 700/1000 ped. latitudo erat, altitudo ⅖ ped. profunditas 6 pedum et amplius. Haec intra Pyramidem notarat autor, ubi 3 horarum spatio, comite Italo Tit. Livio BurretinoGa naar voetnoot35) commoratus fueratGa naar voetnoot36). | |
[pagina 193]
| |
Ab hac pyramide ad teli jactum, altera illa, cujus Cephren autor perhibetur, sita est. Magnitudine haud inferior, sed neque extrinsecus gradibus conscenditur neque ad interiora aditus est. Lapide candido eoque minus solido quam quo prior illa extructa est. Ceterum integra prorsus atque incorrupta praeterquam ab australi latere nonnihil qua Septentriones atque Occidentem spectat, longa utrinque series est aedium è dura rupe excisarum, quibus sacerdotes olim habitasse verisimile est. Altitudo seu profunditas potius 30 pedum circiter, ordo ipse aedificiorum ad 1400 pedes extenditur. pyramidis binis lateribus parallelus est. Introitus in aediculas singulas quadrato foramine patet, ejusdem cum caeteris illis, quas in pyramide designavi, amplitudinis. Conclave modicum intus reperiebam, et in nonnullis ad alia etiam ut videbatur
aditum, Sed obscuritas loci inspicere prohibebat. Ad boreum latus exterius simplicem atque unam modo literarum Aegyptiacarum seriem conspexi, quae mihi videbantur à dextra sinistrorsum legi debere, si quid tamen hac in re conjecturae tribuendum estGa naar voetnoot37). Ad tertiam denique pyramidem contendimus, stadio unoGa naar voetnoot38) inde distantem. Haec minor reliquis est, sed quoniam magis edito loco posita est, procul eadem cum caeteris altitudine apparet. Latus ejus dimensus inveni pedum 300 circiter. Marmore constat candidissimo ac praestantiore quam reliquaeGa naar voetnoot39). | |
[pagina 194]
| |
Praeter tres hasce pyramides alias 20 enumeraviGa naar voetnoot40) hinc inde in arenosis Libyae desertis sparsim jacentes, quarum una priori illi quam descripsi magnitudine ac figura aequalis est, gradibusque itidem ascenditur sed minus integrisGa naar voetnoot41). Nous ajoutons que, vers la même époque, l'intérêt de Huygens pour les affaires d'orient paraît par sa copie (Manuscrit A, p. 149-151) de quelques pages ex itinerario Chinensi Hollandorum A. 1656.57 laquelle nous avons publiée aux p. 184-190 du T. IV. Manuscrit A. p. 57 (les dates 9 Nov. 1658 et Dec. 1658 se trouvent respectivement aux p. 51 et 61). Figure en trois parties d'un homme marchant sur l'eau et poussant un bateau. | |
[pagina 195]
| |
On lit dans la première figure: corium et contineat 2 pedes cub. aquae, hoc est 144 libr. Dans la troisième: 5 voet, 7 duym, 8d., veer, funiculi misschien onnodigh. Rien ne prouve que Huygens ait vraiment tenté de construire ou de faire construire de pareils souliers aquatiques ou plutôt bassins adaptés aux pieds pour se mouvoir par voie d'eau. Ce fut, nous semble-t-il, une simple fantaisie de sa part. 1658. Dec. Manuscrit A. p. 65. Diversitas tonorum fit arctatione laryngis majori minorive. Nous avons déjà publié le tout premier début de cette Pièce à la p. 361 de notre T. XIX. Huygens ne nous apprend pas d'où il tire ce qui est dit dans cette ligne et la suivante sur le larynx; ce qui d'ailleurs eùt été bien inutile puisque tout-le-monde était d'accord sur le rôle assigné à cet organeGa naar voetnoot41). Tout ce qui suit semble résulter - voyez le dernier alinéa - de ses propres observations. vocales. { a. aperto gutture, sed laringe tamen in rimam coactâ, spirituque emisso. vocales. { e. linguâ partem gutturis claudente, spiritu emisso ut ante. vocales. { i. adhuc magis arctato linguâ gutture, et prope palatum attracta. vocales. { o. aperto gutture ut a, sed angusta labrorum apertura. vocales. { u. gutture et lingua ut in i, sed labijs ut in o. ou. gutture magis aperto quam in a. labijs ut in o. . lingua guttur arctante magis quam in a minus quam in e. ω. gutture aperto ut a, labijs paulo magis hiantibus quam in o. nasales labiales nasales{p. spiritu è labijs subito adapertis irrumpente. nasales labiales nasales{b. eodem ferè modo sed spiritu lenius erumpente, priusque per nares quoque emisso. hinc si naribus clausis velis b dicere fiet fere p. nasales labiales nasales { f. labijs a principio apertis tenui rima, spiritumque efflando, nasus nihil agit’. nasales labiales nasales { m. non differt a b, nisi quod adhuc lenius spiritus ab ore emittitur. nasales labiales nasales { v. consonans. ut f, sed labijs foramine laxiusculo non rima patentibus. nasales labiales nasales { w. nostrum, ut v sed lenius emisso spiritu, et in fine apertis magis labijs. | |
[pagina 196]
| |
Omnes sequentes apertis labijs efferuntur. t. dentibus in principio paulum adapertis, ijsque linguâ occurrente et contentum spiritum sistente ne possit erumpere, dein retractâ subito linguâ emisso fortiter spiritu. Si linguae extremitas extra labia parumper exseratur et subito retrahatur emisso simul spiritu, etiam sic t exauditur; d. ( en marge: nas.) fere ut t sed placidè admodum sufflando anhelitu, et prius per nares parumper eum emittendo. unde clausis his non bene d pronuntiamus. s. dentibus penè clausis ijsque admota proximè linguae cuspide eademque ad palatum accedente inter utrumque eliso spiritu. sed leniter in vocibus quibusdam ut saghen. che gallicum, dentibus penè clausis, linguâ versus palatum reducta nec tamen contingente et versus latera eliso spiritu; non inter dentes ut in s. ge gallicum. ut che, sed lenius sufflando et lingua adhuc palato propiore. g latinum. dentibus apertis, parte linguae postica versus palatum adductâ, ferè ut cum i vocalem dicere volumus sed paulo minus tamen. laringe non arctata ut cum a, e, vel i efferimus, sed patente. cha latinum. paulo magis arctato gutture, fortiusque efflando. n ( en marge: nas.) vicinum est d; nam ut ibi lingua dentibus appulsa spiritus principio sistebatur; ita hic ad palatum applicitâ. inde subito depellitur transitumque spiritui praebet, qui antea per nares leviter emittebatur. hinc clausis naribus n male effertur. k. vel ca latinum lingua primum fauces claudente et spiritum vi continente, deinde subito ei transitum praebente. l. linguae parte anteriori ad palatum allisa sed retro ab utroque latere spiritum non prohibente qui leniter emittitur. r. principio aperto gutture spiritum momento temporis emittendo tum tota lingua subito ad palatum appulsa, dentibus apertis, ut guttur prorsus clausum sit, celeriterque rursus reducta. h. emisso ex aperto gutture spiritu ante vocalem. q. est k ante w. x. est k ante s forte. ce idem quod s forte. z est d ante s lene. Consideravi consonantes quales sunt in principio syllabae, non quales in fine vocis. nam in rap litera p potest labia clausarelinquere, quanquam non tam distinctè sic audietur. |
|