XVII.
H. Bruno à Const. Huygens.
1644.
Leiden, collection Huygens. Résumée par Worp (No. 3641).
Perillustris domine
Luciano absoluto in Homeri lectione jam sumus. Philosophiam quoque moralem vidimus ex BurgersdicioGa naar voetnoot1): ea, ut et Logica, disputationibus tantùm deinceps videtur exercenda. Sed in Physicis quid fiet? quid sequemur? Philosophiamne hodie in Academijs receptam et Aristotelem, et Aristotelicos? an illum qui novatorem fecit Aristotelem, et cujus Physica jam diu sub praelo est? Inter Aristotelicos WendelinusGa naar voetnoot2), qui Physicam edidit, multum commendatur Burgersdicij disputationes naturales quas Collegium Physicum inscripsit, elegantes sunt et accurataeGa naar voetnoot3). multa vidit ille vir quae alios fugêre...Quod ad rem Historicam, Ludovicus egoque Caesari summam manum imposuimus; novus est successor habendus. An Florus? An Curtius? An Livius?...
Scribebam raptissime, urgente tabellario, Hagae IV. Cal. Aug. MDCXLIV.
Perillustris domine
tuus omni obedientia servus
Henricus Bruno