VII.
H. Bruno à Const. Huygens.
1640.
Leiden, collection Huygens. Résumée par Worp (No. 2423).
Illustri Domino Constantino Hugenio S.P.D.
Domine
Inambulabam, ut soleo, hodie in horto, cujus immenso sane studio feror; cumque in ipso aditu oculos circumtulissem vago quodam et curioso adspectu, miratus aliquamdiu elegantiam, cultum, amoenitatem loci, prae quo Adonidis omnes, Alcmoï, et Tantali et Hesperidum, quos fabulae, Cijri, Semiramidis aërij, pensilesque, Massinisse, Tarquinij, Catonis Censorij, Luculli, Sijllae, quos indubiae fidei historiae hortos loquuntur, nugae videbantur, et imagines muscarum; coepi aliam rem ex alia, simul studium quoque studiorum animo agitare: Quid multis? Equidem fateor, (ut quisquis homuncio, plurimum verò juvenis, sibi in rebus nihili blanditur) percommodam, perbrevem, perutilem, perdiscendae Latinae linguae rationem excogitasse impendio exsultans mecum gloriabar: (quippe quod ad rem Historicam, et Oratoriam, et caetera, de hisce dudum prudentia tua constituit ipsa, ac omnia pulchrè procedunt;) Et facere eo, praeter themata, quod planum quotidiana quam maxime Comenij JanuaGa naar voetnoot1) videbatur, cujus si caput vel unicum inter deambulationes in quibus cum jussu tuo, tum studio, crebri sumus, ludendo, ac quasi aliud agens, examinavero, simul promissis praemiolis ut se vicissim invicem examinent, hortatus, facile perfici posse, quod optamus, plane persuasum habeo. ita nimirum ingesserint se inscijs ac, si fieri ullus potis esset, vel invitis, quae alij Musaeo usque tanquam Caucaso alicui miserè affixi, et circa corticem consenescentes, labore pertinaci, inexhaustis vigilijs, aegerrimè consequuntur. Accederet quoque examinationi illi, quam dixi mutuae, studium vincendi, praemiolis praesertim stimulatum; In rem denique cumprimis, meo judiciolo, fuerit, si Voorburgum saepe, et per omnes omnino officinas, Nobil. commilitones iverint; id ni fiat, si maxime omnia noverint ad unguem recitare vocabula, parum admodum,