Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie
(1944)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 839]
| |
§ 1Ga naar voetnoot2).Veneris diameter telescopio 45 pedum, quod auget 147 vicibus, apparet quasi 2/3 pollicis ex distantia pedis unius. Diameter ♀ 8 lin. Tempus quo Venus solem intrat 20′. 1/10 lin. qua errari potest, hoc est 1/80 apparentis diametri ♀ quasi ex distantia pedali. 8 ⫟ 20 - 1/10/1/4′ tempus quo solem intrat 1/10 lin. tali tempore bis errari potest, semel finiente introitu ♀, iterum incipiente exitu. Pono appulsum orae extremae Veneris ad marginem Solis [Fig. 159] tam accurate notari posse, ac 1/80 pars diametri circelli cujus diameter 2/3 pollicis, spectata ex distantia pedali. [Fig. 159]
| |
[pagina 840]
| |
§ 2Ga naar voetnoot2).32′ diameter ☉. 32/100′ diameter terrae in Sole. quod hic pono unde fit ☉ distantia proxima, 10000 diam. ♁. 64/100′ duplus diameter telluris in ☉. quia in dupla diam. terrae excedi vel defici potest 1/30′. Ergo in simplici diametro tantum 1/60′. si distantia ♀ à Terra sit 1/2 distantiae ejusdem à ☉. 1/30′ ⫟ 64/100′ - 1 ⫟ 19 fere. Ergo error possibilis erit 1/19 diametri terrae in ☉. | |
§ 3Ga naar voetnoot2).On lit dans la Fig. 160: Sol. Venus. Tellus. Et dans la Fig. 161: Sol. Venus apparens in Sole. Venus exire incipiens. Venus. Orbita ♀. Tellus. Orbita Telluris. 71 diametros terrae percurrit ♀ in orbita sua horis 8. 66 diametros suos Tellus 8 horis in orbita percurrit. AB [Fig. 162] percurritur motu medio Veneris in ☉ horis 7. 56. [Fig. 160]
[Fig. 161]
| |
[pagina 841]
| |
AL motus medius ♀ in ☉ visae inter duos contactus internos. LM diameter ♀ in ☉ apparentis. MB dupla subtensa arcus terrae FG, 120 gr. ad summum. Ergo cum Veneris centri transitus totus[Fig. 162]
per diametrum ☉ sit 7h.56′: Erit transitus inter duos internos contactus brevior; non tantum 20′, quibus Veneris corpus transit in Solem sed et tempore quo MB seu dupla FG, percurreretur in Sole a Venere. Quare a 7h.56′ auferatur tempus inter duos contactus internos, itemque tempus 20′ quibus transit ♀ diameter. relinquiturque tempus quo transitur dupla FG in ☉. quod tempus erit ad 20′ quibus ♀is diameter transit, sicut dupla subtensa FG, in Terra, ad diametrum Veneris. Est enim illud reliquum tempus quo percurritur a Venere in Sole portio MB, quae aequalis duplae FG. Vel subtrahendo arcum AM à Solis diametro, relinquitur MB quanta e terra in Sole appareret dupla FG. NB. Pono hic MK duplam KG.
En marge: hoc clarius sed eodem redit. Tempus inter visus per EA et per FB, est tempus inter duos contactus internos. Si in fine hujus temporis esset qui intueretur ex G, illi latus ♀is D cerneretur in L, cum initio ex E spectatum fuerit in C. Ergo AL est quantum ♀ medio motu tempore illo inter duos contactus peregit in Solis disco. Ergo si dicam, tempore 7h.56′ Venus solis diametrum seu 32′ emetitur, quantum conficiet tempore quod est inter duos intimos contactus. fiet AL, quam unà cum LM quam occupat ♀ diameter in Sole, subtrahendo a diametro ☉ AB, relinquetur MB quanta in ☉ appareret dupla FG. |
|